Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Igitur non minimus diceretur Abraham ad Melchisedech, nisi potior esset natura Melchisedech quam Abraham. nam [*](28 cf. Hebr. 7, 7 ) [*]( 2 quia] qui GA unde Mbia 3 inpossibilis C beatitudine CNX 4 perquirit (corr.) M 5 quia] qua X excitium C eiitium NX 6 profecit NFB 8 quia] qua X 9 peccare sicut-erit si abit (p. 271,10) om. MCNX 15 substantia aliter Morelius substantialiter P 19 exercitia scripsi exitia P edd. euasisse se] euaaia se ae P euasisse edd. 23 consequitur edd. 24 intanta P deerint P qui scripsi quin P quomodo edd. )

262
haec quae diximus ingenii esse forte uidentur; si autem legem respiciamus, plurima adhuc et potiora dicentur. hic enim Melchisedech rex Salem, sacerdos dei summi, qui obuiauit Abrahae regresso a caede regum, qui et benedixit eum, primum quidem interpretatur rex iustitiae, deinde rex Salem, quod est rex pacis, sine patre, sine matre et sine genealogia neque initium dierum nec finem uitae habens; similatus autem filio dei manet sacerdos in perpetuum. et ut haec locis quibus significauerat commendaret, de eo adiecit: uidetis, ait, quantus sithic, cuidecimas dedit Abraham de primitiuis princeps patrum. ut enim qua potentia et quanta Melchisedech sit ostendat, laudat Abraham dicens quia princeps patrum est, hoc est ceteris omnibus melior Abraham, sed minimus ad Melchisedech.