Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Igitur per haec apparet Melchisedech ultra hominem esse, quia non erat unde melior esset quam Abraham, nisi sola praecedat illum natura. natura enim inpassibilis beatitudinem per substantiam habet, humana autem natiuitas beatitudinem adquiritper gesta. quia enim perfectionem deitatis non habet, per exercitium et conluctationem proficit ut melior fiat, cum plus. uincit quam uincitur. si enim sic ageret- quod inpossibile est-, ut numquam peccaret, melior deo fieret — quod absit! —, quia natura quae potest peccare, sicut et non peccare, si semper uinceret, illi naturae praeponenda erat, quae ideo non peccat, quia inpassibilis est. non enim magnum uideretur non peccare, quia non potest, magnificum autem, si, cum posset peccare, non peccaret.