Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Diu multumque laboramus et adhuc minus de Melchisedech dicimus, nisi reuertamur ad scripturam, quae et ipsa diu pulsat et clamitat, ut pressos graui somno excitet ad intellectum non noctis, sed diei. dicit ergo quia sine patre, sine matre, sine genealogia\' est Melchisedech et, ne aliter intellegeretur quam dignum est, adiecit: neque initium dierum nec finem uitae habens. per quod ostendit neque natum neque mortuum esse Melchisedech. quid ad haec tam manifesta humana argumentatur subtilitas? quae est tam uersuta ingenii calliditas, quae audet resistere manifestis, ut non sensum capiat ex lectione, sed sensum tribuat lectioni? uis infertur scripturis dominicis, ita ut etiam hos inimicos sentiat, qui auctoritati eius se inclinare uidentur. dicunt enim quidam non ita de Melchisedech debere credi, ut relatum est scripturis, ac per hoc ad sensum suum scripturas conuertunt; quibus melius esset aperte non recipere scripturas, quam dolose agere contra illas, ut sub nomine pacis paretur bellum et sub tegmine amicitiae lateat hostis.