Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Dicunt ergo non ad generositatem pertinere Melchisedech, sed ad humilitatem generis eiusdem, quia sine patre et matre legitur fuisse. hoc enim ideo aiunt sic scriptum esse, ut ostenderetur ex alienigenis fuisse, non ex tribu qua ortus est Abraham, quia genus eius non inuenitur in lege. \'unde et adiecit,\' [*](13 Hebr. 7, 8 15 Hebr. 7, 8 )[*](def.MCNX) [*](1 contenrpneret (eorr.) P 15 neque] nec edd. 18 uersuta ingenii edd. ingenii uersuta P 22 inclinare] indiuinare P - 26 pacis] patrie P )
265
inquiunt, (et sine genealogia, ut intellegeretur penitus origo eius in lege descripta non esse, ut ex parentibus qualibuscumque per se ipsum uir bonus factus credatur\'. porro autem tam incauta est scriptura, ut omnia per ordinem digesta causae necessaria ponat! primum enim dicit: sine patre, sine matre. uideamus si ceterorum matres significantur in lege; quae fuerit uxor Nachor, auia Abrahae, mater Thare non legitur neque. quae fuerit mater Abrahae, ut de ceteris taceam. numquid hi sine matribus fuisse dicendi sunt? si dixisset: \'sine patre\', nonne fuerint t color? quia omnium, qui fuerunt, patres habentur in lege, addit: et sine genealogia. si ideo haec dixit, ut ostenderet generationem eius in lege non esse, suffecerat dixisse: \'sine patre\', quia cuius patrem nemo nouit, multo magis auum.