Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quo modo hoc possit discerni, non aduerto, ut, cum deus pacis pater sit domini nostri Iesu Christi nec non et ipse Christus - dicit enim : pacem meam do uobis —, de Melchisedech dicatur quia rex iustitiae et pacis est; qua ratione secernatur, non intellego. puto enim nihil differre, quantum ad rem pertinet, regem pacis a deo pacis. quia enim in mundo quisquam deus dici non debuit, ut uni soli, ex quo sunt omnia, reseruaretur hoc nomen, regem tamen qui imaginem eius haberet instituit, qui excepto dei nomine omnem potestatem eius haberet. sed quia terrenus est, hominum rex est, non tamen pacis et iustitiae, quia etiam ipse ducem habet iustitiam, quam non illi [*]( 5 Pa. 84, 11. 12 7 Ps. 84, 12 9 cf. Col. 2, 2 17 Rom. 16, 20 21 Ioh. 14, 27 22 cf. Hebr. 7, 2 25 cf. Rom. 11, 36 28 cf. Hebr. 7, 2 ) [*]( rn ) [*]( 1 post iustitiae edd. add. sit 4 LXXXIIII P 10 est om. P 11 manifeata P 14 dei om. edd. 17 conterat edd. 18 aatanan . seripsi sathan P aatan edd. 19 discernere edd. 22 se cernatur P 26 nomen regem tamen] tantum nomen regem edd. 29 etiam edd.] tamen P )

264
licet contemnere. iustitia enim deus illi est. res enim dei est iustitia et qui praeuaricatur eam, reus fit dei iudicio. Melchisedech autem, sicut datur intellegi, non more hominum rex appellatur, quia sub se habet iustitiam, quae regibus dominatur. nemo etenim potest habere sub se iustitiam, nisi eius naturae sit, ut peccare non possit. sub ipso autem esse ideo dicitur, quia ab eo inuenta est modo legis, per quam gubernentur, qui possunt peccare. igitur rex iustitiae moderator est uerborum a se inuentorum, quibus bene beateque et uiui possit et credi.