Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Itaque cum rex iustitiae et pacis dicitur, auctor eorum esse significatur. ut quo modo dominus Iesus auctor uitae est, [*](2 Hebr. 7, 1—8 10 Hebr. 7, 4 13 Hebr. 7, 4 16 cf. Hebr. 7, 2 27 cf. Apoc. 19, 16 29 cf. Act. 8, 15 ) [*](del-MGNX) [*]( 8 simulatus P 10 de eo] deo P 12 qua edd.] que P 17 proprius P 19 stannum] atagnum P 21 iustitiae et pacis P 26 hominem P 29 ut quo modo pleonastice pro ut, cf. p. 106, 1 )
263
ita et Melchisedech auctor iustitiae et pacis, quia qui per Christum uiuunt, hi dispensante iustitia et pace reguntur. cordibus enim seruorum dei iustitiam infundit et pacem ad exornandam disciplinam dominicam. scriptum legimus in psalmo octogesimo quarto, quia iustitia et pax complexae sunt se et ueritas de terra orta est, et, ut de qua. iustitia diceret ostenderet, ait quia iustitia de caelo prospexit. hoc de tempore saluatoris scriptura ostendit, quo iustitia dei data est mundo per Christum in cognitione mysterii dei unius, quod ante promiserat — iustum est enim scire creaturam ueritatem creatoris sui -., quae iustitia manifestata in terris sublata discordia, quae de iniustitia fuerat generata incogniti dei, pacificos fecit discordes, dum diuersos dudum in una fide constituit. sic (se complexae sunt iustitia et pax et ueritas unius dei de terra orta est\' magistra iustitia. incarnatio enim Christi ostendit quae esset de ipso deo ueritas cognoscenda. igitur haec certe iustitia dei est. similiter et pax dicente apostolo: ipse autem deus pacis conteret satanan. :\':