Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Nonne manifestum est hunc hominem non esse, sed meliorem? quid est enim quod dicit de eo, quia rex pacis est et rex iustitiae? propius accedite et uidete. de longe enim solem uidentes lucernam putatis et argentum aspicientes aestimatis stannum. potest aliquis hominum dici rex pacis adque iustitiae? pax enim hominibus praedicatur, similiter et iustitia; hic autem ideo rex pacis et iustitiae dicitur, ut ab eo iustitia et pax originem habere noscatur. non enim super ipsum esse dici potest, quod ab ipso regitur. nam homines iustitia magistra et pace erudiuntur ad deum promerendum. haec ergo, quae hominum magistra est, Melchisedech habet regem. quantum ergo melior est homine Melchisedech, quando gubernatrix hominum sub ipso est! hoc est regem esse regum.