Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Aut certe qui ex diuerso sunt, ostendant qua ratione uindicandum est hoc Heber, ne forte a nobis subprimatur meritum eius; sed nullum est, quia communes sunt nobis scripturae et quid uni [*](1 cf. Act. 26, 26 8 cf. Phil. S, 5 22 cf. Ios. 24, 2 ) [*](2 semini N erunt N 8 meritis GA fuit. (it in ras.) M hiia P 5 canaan M chanan C 7 ut a. Z. m. rec. ante innouatns add. M enim] ... M constitueret (corr. constituerat) CA populum in] in popnlum C 10 nnbililas N 11 eius om. CNX 14 alianum (corr. m. rec.) M 15 refallamnr M reffellamur N haec om. C 17 hii PCNX 18 gloria* N haec] habet G, (corr. habita) A putatur C 19 eber (fort. corr. m. rec.) M dicetur C 20 coluisset N 21 thar C 22 fuisse ab eo GA iesus P biesu C iesu X na»ue M hi om. CNX )

254
cuique debeatur in propatulo est. si enim ex solo nomine putant hoc debere defendi, infirmum et inprobabile est. tunc enim rite nomini eius uindicaretur, si causae aliquae testes exsisterent quae hoc confirmarent; possent enim aliqui eiusdem nominis rem sibi non suam uindicare, ideoque hoc est uerum, quod non solo nomine, sed et perspicua ratione firmatur. nam quoniam dignatione dei factum est ut in Habraham uisitaretur genus humanum et forma fieret salutaris hominibus, nulli est ambiguum. idcirco in ipso reparatum est quod fuerat amissum uitio fragilitatis humanae. hic enim imago quaedam positus est, ut ad eius similitudinem genus hominum reuerteretur ad deum, ut et dei culturam et sermonem, qui datus prius fuerat in usum hominum, recuperaret hominibus, quia, sicut in principio in Adam dei fuit imago, ut cognitio eius esset in terris, ita post ruinas humani generis et obliuionem ueri in Habraham reformatum est, utab ipso fides in deum iterum coepta germinaret in fructum. unde non est absurdum ut ei nomine eius plebs ab eo coepta uocabulum sortiretur.