Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Abnuatur, si non conuenit rationi; spernatur, si dispar est; conuellatur, si alienum est a meritis Habrahae, et nos refellamur quasi adulatores eius. quae est haec inimicitia aduersus Habraham, quae aemulatio, qua ei obtrectant inimici, et qui sunt hi, nisi qui filii eius dicuntur? quid est in quo displicet Habraham, ut gloria haec aliena ab eo putetur? et quid est quod placeat in Heber, ut primatum istum habere dicatur? cuius si conuersatio possit inquiri, inueniretur forte idola coluisse sicut Thara et Nachor et pater Nachor, quos constat non longe ab eo fuisse, sicut testatur Hiesus Naue, quia hi idola coluerunt.