Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Sed ne forte propter nomen Heber scrupulum patiantur, quia magis Hebreis Heber sonat nomen, quia Hebrei dicuntur, non Habraei, recognoscant iterum quia Hebrei, non Heberei dicuntur; Heber enim dictus est, non Hebrer. si ergo hinc [*]( 13 cf. Gen. 1, 27 ) [*]( 1 solo nomine] solomone (corr.) M salomone JY 2 infernum X 3 testis X 6 perspicua] om. P perspecaa X quomodo GA 7 dignatione (decem litt. 8. I. eras.) M 8 firma C 9 est] esse P 10 hic] hinc C (corr.), B quaedam om. P positus. M 11 hominum (mi et m in raB.) X inreuerteretur ex 12 fu.erat M usu P 18 hominumJ homines P 15 geris X ueri om. P, corr. m. rec. ueritatis M 16 coeptum P 17 nomini X plebs (b in ras.) X 20 ebraei M ebrei N hebrei X 21 Habraei] habrei P habraei (h 8. I.) M hebręi C ebrei X hebraei FB hebrei G (corr. habraei), A (corr. heberei) Hebrei] haebraei M hebrfi CAB ebrei X Heberei] heberei (alt. e s. I.) d beh-ei (corr. m2 hebrei) M (m. rec. mg. heberi) hebrei C, G (corr. habraei) heber ei X hebrei B 22 dictus] ductus (corr.) M dictum X est om. GA non om. X hebre P heber C hunc GA )

255
inpugnandum putant, patiuntur quod faciunt et neuter nostrum habebit ex hac parte uictoriam, nisi is qui per ordinem reddita ratione ostendit uerum esse quod asserit. qui enim in una re par est, perdidisse dicendus est, si in altera inaequalis fuerit inuentus; nam propter sonum inmutata est littera, ut Hebrei pro Habraei dicerentur, quia melius sonat, quoniam et ex Iuda non Iudai dicuntur, sed Iudaei. ubicumque enim absurdum uisum est, inmutata est littera, ut uox sonum conpositum haberet. nam pro \'medidie\' meridie dicimus et multa sunt talia. igitur conuenit, ut est ostensum, ut nomine Habrahae tam lingua quam populus nuncuparetur.