Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quam ob rem uideamus si congruit, sicut quidam putant, ex Heber dictos Hebreos. uidetur enim, quantum ad nomen pertinet, inde huius nominis origo descendere; anterior est enim Heber quam Habraham. quod si esset uerum, deberent hi, qui de tribu Heber sunt, post ipsum eodem nomine nuncupari; ab Heber enim septima generatione natus est Habraham. si ergo super Habraham uel ipse Habraham Hebreus dictus est, sine dubio Hebrei ab Heber nuncupantur; si autem non legitur super Habraham dictos Hebreos, sed.post Habraham, non iam utique ex Heber, sed ab Habraham dicuntur Hebrei, quippe cum filii Habrahae primo hoc nomine appellati noscantur. in Genesi enim [Iosef et fratres eius Hebrei sunt appellati. scientes enim Habraham fuisse, qui de Syria descendisset in Chanaan et multiplicatus fuisset, fidei causa omnibus copiis refertus rex et profeta appellatus et pater multarum gentium, qui cum trecentis decem et octo uiris uernaculis suis quinque reges confoderit, [*](14 cf. Gen. 11, 16-26 19 cf. Gen. 43, 32 21 cf. Gen. 12t 4—5. 17, 2 seqq. 23 cf. Gen. 14, 14-15 ) [*]( 1 quatuor M quatur (corr. fort. m3) C 2 scilicet ante terra add. PB terre (corr.) C aera N igne aqua P auctorem P 3 figaratum] figura tunc C agitet] agit et PXFB 5 nuncupatur P uocantur A" humanum (?) (corr.) N 7 f.acit C ceteris C, N (corr.), X 8 se X 12 abraham PCNX essent (corr. m. rec.) M deberet C hii PCXX 14 abraham PCX 15 uel ipse habrabam om. X ipsi CF hebreos N 18 ab] om. CNB ex QA 19 abraham CNX primi P primom (cOrr.) C noscuntur M (corr.), C 21 sjriae C siris Ar chanan M (corr. m. rec. canaan). CF 22 refectus M refertur X 23 trecentis et (et eras.) M tricentis CN 24 uernalis C )

253
quia non in angulo haec gesta et dicta sunt, ut laterent, eos, qui ex semine eius erant, Hebreos nuncuparunt. ordinis ergo et meriti fuit Habrahae, ut caput fieret his qui ex eo traducem habent. dei enim iudicio princeps et origo positus est in terra Chanaan, ut ex eo geniti alterius essent et professionis et conuersationis, quam fuerat ipse, priusquam descenderet in terram Chanaan; innouatus enim ipse nouum constitueret populum in dei deuotione. hinc est unde apostolus Paulus Hebreum se ex Hebreis fatetur; hoc enim dignitatis uidebatur esse cognomen. testimonium enim et nobilitas generis erat, ut ex nomine eius cognominarentur, qui multis modis deo placuerat quique eis erat origo.