Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Omne quod a deo est, rationale est et uni cuique rei exordium causa dat, quae sit origo ipsius, ut non absurde nominari aut subsistere uideatur, sed ut nuncupatio rem ostenderet, quae caput intellegatur esse ipsius nominis. igitur ratio hominis [*]( 9 cf. Matth. 17, 1. 2 11 cf. Ioh. 20, 19 16 Act. 17, 28 ) [*]( 1 hoc (corr. hic) N modo pr.] mundo PC, N (corr. mundum), F 2 firmum] fimum (corr. m. rec. summum [?]) M firraiter (ter in ras.) X terre C est ita tenebrae] stat atcnebre C 4 defectum] effectum CXX 5 sit] *•» M nt-est (9) om. (add. mg.) C 6 nesi N 10 quod (in ras. m2fort.)M 10 cum om. M 11 clausis] clausus P 13cladi3f 15 sunt (ccrr.) N excidit C (corr.), S X 17 ministerio C (corr. misterio), X est] e (eras.) est C 19 appa..ret C 20 hebraea P ebraica CNF hebraica X qua N 21 accepit N 22 rationabile G A 23 causam P 24 nuncupatio rem] nuncupationem N ostenderet] significet P 25 intellegitur PX nomine N )

252
est causa qua constat. constat autem ex quattuor elementis, terra aere aqua igne, deo auctore dumtaxat; quintus est animus quasi auriga, ut concretum et figuratum corpus agitet quasi imperator ipsius. ex hoc omnes initium sumpsimus et eius nomine nuncupamur. homines enim uocamur propter humum, unde pater noster forinsecus originem habet. igitur causa et ratio facit, ut ex nomine alicuius ceteri subsistentes sub eodem nomine appellentur ipsum significantes in sese..