Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Deus autem solus eat qui defectum non patitur, qui, cum ubique sit, immo omnia intra se habeat, tam praeclarus est ut a nullo uideatur, nisi se uoluerit temperare. denique saluator, cum esset in corpore et clausus non esset, tamen minime uidebatur, nisi uoluisset. nam utique, quod in monte transfiguratus est et in claritate magna apparuit, hoc ueluti latebat in corpore, quod, cum uoluit, manifestauit. quo modo ergo latebat qui clausus non erat? nam si cum corpore clausis ostiis intrauit ad discipulos, quem ad modum diuinitas eius non omnia penetrat? hoc est, claudi non potest, quia defectum non patitur. cum ergo nusquam desit deus, illic tamen dicitur esse, ubi apparet et uult uideri. cum ergo omnia in deo sint, quia excedit cuncta dicente apostolo: in ipso enim uiuimus et mouemur et sumus, ipse tamen in nullo est nisi in quo uoluerit. mysterio enim quodam in omnibus est et prouidentia quadam in quo uult apparet..