Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Propter quorundam contentiones de re manifesta coacti sumus latius loqui, cum ipsa se lectio explanet, in qua dies ante noctem aperta ratione significatur. haec omnia supra memorata. secundum mundi originem diximus. uerum si altius loqui uelimus, intellectum nostrum spiritali erigentes uigore incongruum deprehendemus tenebras ante lucem creatas adserere. si enim lucis caelestis natura est et tenebrarum terrena, ineptum utique est post tenebras lucem factam putare, quia Moyses lucem quidem factam, sed in qua nunc mundus est parte, non quia tunc creata est, dicit, quia omnia spiritalia ante creata sunt quam carnalia, ut lux quae in supernis erat fieret in subiectis, ut lampas in domo. qua autem ratione ante lucem tenebrae dicuntur, cum semper post lucem uideantur? denique caelestia et spiritalia lumen natura esse creduntur, terrena et carnalia tenebrarum, ut tenebrarum natura potentia luminis subsistere uideatur, quia omne imum summitatis est. nam si requiramus, in ipso sole tenebras deprehendimus, quando enim, si iuxta illum fueris, tam clarissimus uidetur, ut perspici non possit; si uero in interuallo, clarissimus quidem, sed ut possit aspici; si autem longe, minus clarissimus et quicquid longius defectus quidam apparet, qui tenebras nuntiat, et ita peruenitur. ut tenebrae ex lumine ortum capere uideantur, itaque qui fecit [*]( 2 facta enim lucere debuit tota nocte et in aliud mane coepit quinta decima om. P 8 XV. C ambitur X 5 rem FB 6 lectione (corr.) N 7 aper (corr. m. rec.) M 8 mnndi.. N uero (corr.) N 9 nellimus CN (corr.), B uellimnr F 10 deprehendimus CNX creata P 11 lucis (corr. lux) N tenebrarum (corr. tenebrae) N inceptum (corr.) N 13 quidam FB quedam G, A (corr.) in qua] iniqua C in aqua X (corr. A) 16 autem] autem in P 20 subsistere (s tertium in ras.) C imum] unum P primum X 21 requiramus (corr. requeramus) N deprehendemus P 22 si (eras.) N 25 appareret C )