Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Tertio die iussit congregari aquam quae erat sub caelo, hoc est intra capacitatem firmamenti, in congregationem unam, ut appareret arida, quae est terra, et factum est sic. exhausta enim latitudine terrae factum est uelut alueum, in quod demergeretur omnis aqua, quae erat intra firmamentum, et tunc apparuit arida. recedente enim aqua necesse erat appareret terra facta uisibilis, quae prius fuerat inuisibilis. tunc arida appellata est terra et [*](11 cf. Gen. 1, 7 19 cf. Gen. 1, 9 26 cf. Gen. 1, 10 ) [*]( 1 et om. C immoderato C inamodorato N inmoderato X 2 inter P in terra CNX 4 aquae] adque (eras. fn. rec.) M substantiae G subBtantie (corr.) A 6 singules P 7 factus (corr.) N 12 uideret X supra firniamentum et inter aquam quae erat om. P 13 firmamentum (corr.) C 14 confiteret X aub ae firmamentum P 16 monitum X exterioris C (corr.), NX interioris C (corr.), NX 20 coelo N (sic) 22 latitudinem (m eras.), M altitudine P 23 quae] qua XFB, 24 re* -pedenti CNX 25 aqua om. P . apparere MGA. terram . GA uisibilis (a alt. eras.) M . \' )

241
congregationes aquarum maria. et iussit producere terram herbam pabuli et ligna fructifera ad semen super terram.