Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Quarto iterum die iussit deus fieri luminaria in firmamento caeli, ut luceant super terram: luminare maius in inchoationem diei et luminare minus in inchoationem noctis et stellas. haec ad conceptum et natiuitatem et ad nutrimenta pertinent eorum, quae gignuntur in mundo, et ad signa temporum certis titulis necessaria nec non et ad ornatum totius mundi. sicut enim ad ornatum domus pertinet, si camera eius habeat auro distincta laquearia, ita et mundo ornatum praestant stellae diuersa luce fulgentes. luci itaque, quae facta est prior, est additus splendor solis, ita ut conexa sint haec et indiuidua; nocti autem, quae erat tenebrosa, datum est luminare. et quia quarta decima fuit luna, quando facta est, sic ait: luminare minus in inchoationem noctis; facta enim tota nocte luxit. a parte ergo ad totum dictum est: in inchoationem noctis, quia non semper uespere lucet. luminare autem maius, quod solem dicimus, manet in initia diei, quia simul cum luce priore concretus est.