Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Luce igitur facta et cursu diei moderato et peracto secundo die fecit firmamentum, id est caelum, ut lux intra firmamentum. moderaretur diem, ut esset quasi lucerna in domo. hoc itaque firmamentum factum est ex supra dicta aquae substantia. nunc enim conpaginatur in specie mundus, ut de confusione rerum discretis substantiis singulae partes aptarentur, quae ad membra mundi proficerent. substantiae enim, quas primum factas diximus, inpensae sunt mundi et ideo mundus dicitur, quia res ab inuicem separatae, quae erant confusae et in speciem productae, mundum fecerunt uocari, cuius in fabricam profecerunt. firmamentum ergo, id est caelum, factum est in medio aquarum, ut diuideret inter aquam, quae erat supra firmamentum, et inter aquam, quae erat sub firmamento, ut dei uirtute in medio aquarum consisteret firmamentum sub se et intra se et supra et circa se habens aquam, ut esset concauum de foris et intra munitum, ne aquae siue exteriores siue interiores . penetrarent concauum eius, ut esset quasi domus munita adque firmata, ut securi essent habitantes in ea.