Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Idcirco autem hunc (dei spiritum\' dicit, non quia sanctum hunc intellegi uult spiritum, sed cum super creaturam hylicam spiritalia uult intellegi, totum autem dei esse significans dei hunc, qui super aquas ferebatur, spiritum uocat, ut prauam adseuerationem conuellat, qua quidam utuntur dicentes aliquid esse quod non sit dei. nam nec ordinis nec rationis est, ut super aquas spiritus sanctus fuisse dicatur, quia super omnem creaturam est. quod enim de deo est, super omnes potestates et principatus et simul super omnes potentias spiritales est. non moueat autem mentem alicuius, quia dei spiritus dicitur, cum constet omnia dei esse. ait enim deus inter cetera facturus diluuium: non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quia sunt caro, et in Ezechihel inter alia: haec dicit dominus ossibus istis: extendam super uos cutem et dabo spiritum meum in uos et uiuetis. numquid haec ad officium spiritus sancti pertinent et non ad animam? spiritus ergo hic dei est quidem, sicut cetera, hylicarum tamen moderator est substantiarum; ipsius ordo est his. praeesse. [*]( 15 cf. Eph. 6, 12 19 Gen. 6, 3 21 Ezech. 87, 5. 6 ) [*]( 1 spiritns CN S gpiritum autem (m aut in ras.) N 4 dei erat Ar 7 awbtnfl GA et om. P 9 intellege N hilicam CNX 10 spiritaliter N ease ØfII. P 11 ut] et C 12 quia X quidem CX 1S sit.. C 14 foiwje om. P 16 et alt.] eat P spitttalil ONX. 17 «M P spirituB dei GA 18 cooetat CN 19 faturus (corr. m. rec.) M dilluuium M 20 caro sunt PX in] i FB om. GA efaiexachiel (e pr. eras.) M ezechieel CNX ezechiel G hiezechiele P 24 hiticaram CNX 25 moderatus CX moderatur N ipeius] enim add. PN odor X eat alt. eras. N )