Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Cum in primo aduentu domini praedictum sit, quia contenebraretur sol in passione eius eadem hora qua factum probatur - id est meridie; sic enim scriptum est in Amos profeta: et erit in die illo, dicit dominus, occidet sol meridie et contenebrescet super terram dies lucis —,. illo ergo die a sexta hora contenebratus est sol usque ad horam nonam et ita completa est profetia supra dicti profetae. imago enim huius rei, quae futura est in aduentu domini secundo, in passione domini est ostensa, quia in fine, cum coeperit dominus aduenire ut iudicet mundum, soluentur . luminaria ab officio suo dicente domino: in illis diebus [*]( 17 Am. 8, 9 24 Matth. 24, 29 ) [*]( 1 dicit M (eras.), CNX 2 iuris (ria w ras.) C credidi CX 3 licet P uiam P discipali P 4 tollerant (corr.) N 5 affabilitas PG 6 uiam (m eras.) M 7 at ubi Po. adhubi N quos (corr.) C 8 bellum (corr. m. rec. bello) M 9 esae om. QA 10 et pr.] num ut scribendum ? praetium M po..teвtate N 13 connanire* N cum (u in ras.) M propheta MFB prophetie C 14 qui C 15 qua (add. s. I. m. rec. passus eat) M 17 illo die P illa die ex die illa X occidet MC occidit cet. sol om. N 18 contenebrescit codd. 20 eat om. X dicta P 21 immago M enim om. CNX 23 cum coeperit] con caeperit M. )