Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Nunc illud superest, quare contuens factum apostoli Petri eum, qui gladio usus fuerit, gladio dixit perire, cum non iniuste percussisse uideatur. nam sicut significatur in Luca, ipso domino permittente percussit et sic prohibitus haec audiuit. ideo etenim permissum est, ut et uindicare se posse uiderentur, sed nolle, et ut uirtus ostenderetur in eo manere, in quo fuerat, ut in utroque uindicare se posse non ambigerentur, inimici uero pro certo haberent datam sibi ab eo potestatem, ut haec facerent. non enim uictus apparebat, sed tradens se uoluntati eorum. quare ergo sententia data est, ut qui accipit gladium gladio pereat, nisi quia nulli licet excepto iudice gladio quemquam occidere ? apostolo autem Petro usque ad hoc permissum est, quod dolorem faceret, non quod occideret. hoc enim audiens, ne iterum percuteret, [*]( 9 Ioh. 10, 18 15 cf. Luc. 22, 49. 50 22 cf. Matth. 26, 52 ) [*]( 1 se pararet} repararet M 4 et addidi 5 diciderat F, (id m2) B redderet (corr. m. rec. redderetor) M carnales M (corr.), N 6 refinzit] ae (corr. -m. rec. s. I. aic) finxit M 7 membra corporis P 8 diminuta PNQA 10 iteram habeo inueniendi P 11 h(a)ec CN (corr.), FB 15 innate (corr.) M iuste NF (corr.), G 16 ipsa (corr. m. rec. ipse) M et] nt P sit N 18 uiderentur (corr. uideretun JlÅ 19 ut] m (add. 8. I. m. rec) M 20 certum X 23 quia] cui CNFB 26 audiens (m. rec. a. I. audiuit) M )

230
didicit praeterea, quia Christianis iam factis occidere non licet in misericordia enim positis lege iuris mundo crediti uti non liceat aspere. illud autem quod ante euntibus in uia discipulis mandasse uidetur, ut nihil tollerent in uia, pacis est causa et gratia uirtutum et adfabilitas doctrinae. quid enim opus erat tollere aliquid in uia, quibus signorum causa omnia offerenda erant? adubi autem tempus, quo se pati permisit, aduenit, propter quod rixa magis bellum inminebat, armatos iubet esse discipulos, non ut repugnaret qui pati uolebat, sed, ut dixi, et praescium se huius rei et in potestate habere passionem suam ostenderet, humiliaret autem se humanae salutis causa, quod suo loco dicetur..