Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Itaque si in utroque aduentu hoc continetur, quia sol contenebrabitur illis diebus, qui dies ille est, quo ampliari solem et lunam cecinit scriptura? ait enim inter cetera Eseias dicens: eritque super omnem montem excelsum et in omni loco excelso aqua perambulans in die illa, cum perierint multi, cum ceciderint turres. et erit lumen lunae ut lumen solis; et lux solis erit septiens tantum in die, cum sanabit contritionem populi sui et cetera. qui dies potest intellegi, quo promisit se dominus sanare contritionem populi sui? hic, opinor, est dies, quem pater Iohannis Zacharias ostendit dicens: benedictus est deus Israhel, quia uisitauit et fecit redemtionem plebi suae et erexit cornu salutis nostrae in domo Dauid pueri sui, sicut locutus est per os sanctorum [*]( 4 Ioel 2, 31 8 Apoc. 1, 7 13 Eaai. 30, 25. 26 20 Luc. 1, «53-72-. ) [*]( 1 fulgorem] lumen PCNX 2 prophete C 3 ita enim] iterum N 4 lanam (corr.) C 5 ueniet M (corr. ?), C 6 hoc] o C aduentu O, <corr.) A magnis Y congro.it M 7 enim aperte manifestabitur omaibuB sie dicente scriptura tunc om. P apertum manifestabitur omDibus (eovr. omnibuB apertum maniCestabitnr) N sic om. X 8 eum X oculi N 9 illo] illum CN eum X omnes tribus terrae et qui illum on P 11 illi FB amptiare Y 12 aitj ut N 14 aqaaj aquo X 16 lanae om. (add. m. rec. s. l.) M ut] et NX solis alt.] soli X 18 qui] quia X 19 hoc CNX opinor est] opinorem FB diem MN 20 est om. X dominus deus X 21 qui P plebis PCX. 23 lotus M-)

232
profetarum suorum, qui a saeculo sunt. et liberauit nos ab inimicis nostris. et de manibus omnium, qui oderunt nos, ad faciendam misericordiam cum patribus nostris. et Simeon inter cetera: hic positus est, inquit. in ruina et in resurrectione multorum in Israhel. haec .<ruina> est scribarum et Farisaeorum et principum Iudaeorum, quos profeta significauit in \'turres\'.