Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Audiamus ergo quae dicat dominus de idololatris ad [*](1 m Reg. 20 (21), 27-29 J) cf. Ion. sr 5-10 18 cf. Matth. 16, 19. 18, 18 ) [*](def. G) [*]( 1 nabuthei N Fm2 B narabnthe Fml oabuthę A 4 in.#otu9 N 5 niniaitis PFA nineaitie (corr. rec. niniaitis) M niniaetis C, (corr.) N 8 concessam om. M conceasaB P quidem (corr. rec. equidem) M eat] eat (et pott a. I. add. rec. quoniam [?]) M 9 qaamids eaimcrimen idolatriae om. C 10 exemplosa (eorr. A) X 11 noBatiane (corr.) N grattia om. P 15 an om. M idolatriis CN idolatria (ydol- B) X 16 concede M (corr. rec.) C (corr.) dell om. X omni C, N (corr.) FB 17 qaod} om. C quod iesui FB quod haius A 18 hic] hinc X (corr. FA) enimJ enim hic (hic eras.) C 21 elegi CX aat] aut N quod X iudicare X 22 qaid X idolatris P idolatriis CNX )
Denique Nineuitis praedicatum est, quia post triduum euerteretur ciuitas eorum. quare post triduum nisi ut aut paeniterent et auferretur sententia, aut in eo permanentes iustius deperirent? hoc est quod dixit per profetam: nolo mortem morientis, quantum ut reuertatur et uiuat. ita factum est ut morituris peccatorum causa Nineuitis ignosceretur paenitentiasubsequente. ut quid etenim centum annis sub Noe arcam inuenimus fabricatam, nisi ut uidentes et audientes quid inmineret emendarent se? neminem enim uult deus perire. hinc est unde in Solomone legimus: quoniam, inquit, altissimus misertus est paenitentibus, et iterum: misereris omnium, quia omnia potes. et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam. hoc sensu etiam dominus dolens super perfidiam Iudaeorum ait: Hierusalem, Hierusalem, quae interficis profetas et lapidas missos ad te, quotiens uolui congregare filios tuos, quem ad modum gallina congregat pullos suos sub alis suis, et noluistis!
Igitur semper dominus per totam legem peccatores ad se conuerti hortatur nolens opus suum perditioni esse obnoxium, cum nec alia causa datae legis sit, quam ut ex errore homines conuertantur ad ueritatem, ita tamen, ut in nouo testamento auctor legis clementior uideatur, quia tempore quo sacramentum filii sui domini nostri manifestare dignatus est [*](3 cf. Ion. 8, 4 6 Ezech. 18, 32. cf. 33, 11 8 cf. Ion. 3, 10 9 cf. Gen. 6, 1 (5, 32). 7, 6 11 cf. Matth. 18, 14 12 Eccli. 12, 3 Vulg. 13 Sap. 11, 23 (24) 16 Matth. 23, 37. Luc. 13, S4 )[*](def. G) [*](1 poterint PCX poterant M suum om. P prinstinuni N 2 nunc P 5 auferetur PMCX iustus C istius X 7 tantum PNX 9 etenimj enim P arcam om. P 10 inmineret] immineret et P imssiiniret (corr. eret) C imnerent (corr. m2) N 11 neniuem (corr. rec.) M deus uult N 12. miseratuB P 14 dissimulans PX 15 nolens P 17 congregari M 19 alas suas P noluistis (alt. s exp. rec.) M noluisti cet. 22 alia cau.a [corr. m2 aliam causam) N 23 hominum P )
Inpossibile est enim homini ut non peccet. unde Iohannes apostolus: si dixerimus, inquit, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est; si confitemur peccata nostra, fidelis et iustus est, ut remittat nobis peccata et mundet nos ab omni iniustitia. sic Dauid meruit ueniam et reformationem, cum confitetur peccatum. certe Christianis loquitur apostolus; ait enim in subiectis: filioli mei. haec scribo nobis ut non peccetis; et si quis peccauerit, aduocatum habemus apud patrem Iesum Christum. hoc dicit, ut si post baptismum peccauerimus, aduocatum subplices deprecemur, ut exoret pro nobis patrem. si enim apud ueteres nostros paenitentia habuit locum, qui fieri potest ut hoc tempore locum non habeat, quando maior clementia praedicationis est? et qui inimicis misertus est uocando illos ad gratiam amicis factis non [*]( 2. 3 cf. Matth. 21, 33—39 etc. 6 Rom. 11, 29 12 I lob. 1, 8. 9 16 cf. II Reg. 12, 13 18 I Ioh. 2, 1 )[*](&I.& ) [*](3 sicut FB 4 famulosj filios X largirentur (corr.) N 5 concidit (corr.) peccata C peccantibus concedit N 6 paulus apostolus N 8 at] et N 9 grauitam CFB 11 iohannis C 13 Beducimua PN desspicimas (corr. rec.) M 15 nos] nobis (corr.) M iustitia (corr. rec.) M 16 sicut NX confiteretur Nm2 B 17 christianud P 21 aduotam M duplices F; (corr. duplicis) B dupces (corr. m2) A 23 qui scripsi quin P, M (corr. rec. quomodo), CNX 24 quanto CSX )
Quoniam ergo nouit dominus aduersarium nos habere horrendum et ualidum, si uicti ab eo fuerimus, uult nos ad auxilium suum confugere dolens elisos nos, ut uirtute eius reparati fortiter repugnemus. sicut enim nisi breuiati fuerint dies illi, quos dicit dominus, nulla fiet salua caro, ita et, si negetur hominibus paenitentia, nemo poterit saluus fieri. si enim nemo, inquit, gloriabitur mundum se habere cor. et alibi: nemo, ait, sine sorde, nec infans unius diei. quis poterit euadere, si paenitentia denegetur? et ubi est quod dicit dominus, quia gaudium erit in caelo super peccatorem paenitentiam agentem?