Quo modo in hac re aliquid de homine sperandum est. [*](22 I Cor. 3, 6. 7 ) [*]( 2 ad} at NB aut FGA postremam] post tremam FG mea FB 4 confitentem N 6 aut] ut bICNX uolebam—me om. (add. mg.) M me tert. in ras. N 7 si uera edd. si uere P eine cet. confitente me] confitentem e M confitentem et CNN tu om. M 8 iustum (corr.) N y scismatis CX acimatis (corr. scematisj N rem MC, N (corr.), FB meam (corr. eam) C meam (m pr. in ras.) N 11 quod alt.] quod id (id eras.) M 12 amorem P amori ex 13 disqu(a)erentes X 15 nouerunt X 16 qui] quod C propter X 17 traditioni (corr. traditione) N 19 adfuerat (corr.) X sibi aut om. P 20 potierem M 24 regat (corr.) C 25 desperandum P )
223
cum uerba data sint quae tradantur? uideamus itaque quid proderit, si boni meriti fuerit, aut quid oberit, si mali fuerit meriti. accedens uerba dei audire desiderat, quibus fidem commodans salutem se credit accipere. quid facit in hac re, si bonae an malae uitae sit qui uerba sollemnia tradit, cum fides deuota quaeratur percipientis, ut ea, quae audit, toto animo credat? numquid si malae uitae sit qui tradit, inpedimentum faciet percipienti, ne credat quae audit, credenda, ut peccatum eius intret in cor eius ne credat? aut deus, qui iustus est, despicere habet deuotum sibi propter peccatum eius, quem ipse patitur esse in ordine? nec homo sic iudicat, quem constat falli frequenter aut esse gratiosum. si ita esset et homo causam suam ageret, nonne diceret deo: (qui sit iste cuius causa me despicis, nescio. ego ad eum tui causa accessi, quia tuus dicebatur antistes. te quaesiui, te desideraui, tibi credidi; de homine nihil speraui: quare ergo mala eius mihi obsint, quem nescirem nisi te quaesissem? si bona eius mihi possent proficere, iustum uideretur forte, ut et mala eius obessent mihi. sed sicut bona eius, si dubie credidissem, nihil proderant mihi, ita et mala eius nihil obesse mihi debent bene credenti. ego enim uerbis eius fidem dedi, quae a te data dicuntur quaeque te inspirant, te loquuntur, de te promittunt; huic de se nihil credidi nec gestis eius, sed fidei, quae ex te est, me copulaui.\'