Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Secundum haec integra est causa credentis. aduocatorum [*](1 sunt X qua P traduntur X 2 oberit om. (add. mg.) X male FB fuerint C 5 an malae] animale (le eras.) X qui (corr. que) S 6 et (eras.) denota M praecipientis C percipientes X (corr.), FB tota C 7 credit P numquid (num in ras.) C 8 praecipieuti C qua P qqua (corr.) C 10 iniustus M dispicere X 12 aut] autem X 14 quis PXX me-cansa om. M dispicis CX 15 antestites C antistites N antestis X te pr. om. X 18 possent mihi P 20 credidissem (m in ras.) X 22 a] ad M quaequae M quaeque X inspirant te] inspirant P inspirante X loquuntur om. P loquntur M 25 causa est GA credentes (s in ras.) X )

224
enim more accipe antistites. numquid si malae uitae sit aduocatus, contra susceptum eius pronuntiabitur? hoc est officium aduocati, ut secundum iuris ordinem suscepti sui causam peroret: numquid poterit uita eius, si turpis est, obesse causae suscepti? persona enim aduocati nec obesse nec prodesse poterit; qualis enim fuerit causa, sic et respondebitur ei. sic sunt et qui uolunt fieri Christiani. accedunt ad antistitem, dicunt ei uota sua, ille facit uerba iuris ecclesiastici. si uera uota sunt, suscipiuntur a iudice. in quo ille aut obesse poterit aut prode esse, quippe cum nec causam suscepti sui norit? deo enim iudici soli cognitum est, quis qua mente accedat. antistitis ergo est delegato sibi fungi officio, iudicis autem aut suscipere aut rennuere causam suscepti. ipse enim inuenitur dixisse: filia, fides tua te saluam fecit.