Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Manifestum est itaque liberos esse eos, qui amore Christi non disquirentes hominum actus ad fidem eius consequendam concurrunt, hoc eorum probantes quod sibi utile norunt, id est, ut traditionem fidei, quae de Christo est, consequantur. nam qui praeter ministerium aliquid aliud hominis in hac re putat necessarium, traditioni facit iniuriam; minus enim sentit de gratia dei. quando enim, nisi meritum hominis adfuerit, negat donum dei proficere posse deuoto sibi, aut potiorem aut parem facit hominem ipsi traditioni, cum longe sit meritum hominis ab hoc officio, sicut de hac eadem re dicit apostolus Paulus: ego plantaui, Apollo rigauit, sed deus incrementum dedit. itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum datdeus.