Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Denique respondit ad haec quae diximus dicens: nec ego rennuo agendam paenitentiam admissae idolatriae, sed ego remittere non audeo, quia crimen hoc ab eo remittendum est, in quem admissum est\'. hoc autem cum dolo respondit. interpretationibus enim suis detegitur, quibus fraus eius apparet. quando enim dicit: \'scriptum est: qui me negauerit, et ego negabo eum, et mentiri non potest cuius uerba sunt), paenitentiam, quam agendam dicit, inanem et infructuosam ostendit. si enim sententia data est et non fallit qui dedit, quid excruciari conpellis hominem lamentationibus et gemitibus, [*]( 20 Matth. 10, 33. cf. Luc. 12, 9 ) [*]( 1 intellegendum significat (corr. significat intellegendum) X 2 bonos X 3 facile] facere X 4 uno C do.o (m 8. ras.) C 5 diuerse M diaers(a)e X sunt (corr.) X uno} in uno M 7 homine... (s s. ras.) C ita ut] aut C it,ut S 9 actum (m eras.) X 10 nouationom M 11 caerimonias X 13 excusare niteretur] ex causa teniteretur P 15 ihaec (i eras.) M 16 renno P 17 audio (corr.) X remittendam C remittendam (u in ras.) X 20 quomodo P uegnerit) negauit (corr. rec.) M 21 mentire (corr.) X 22 fructuosam Iwr. ree.) M ostendam M 23 sic M sententia* X 24 excrueiaria P homnem (h s. I.) M (corr. rec.) )

218
qui huius rei effectum aut denegas aut scire te minime confiteris? omnis enim qui consilium alicui dat, ad hoc utique dat, ut quid ex eo proficere possit praedicet. sed quia tu. Nouatiane, dolose hoc profiteris, ad inludendas mentes hominum agendam paenitentiam dicis. sciens enim aperte hoc negari non posse subtiliter facis, quia non uoce sed effectu paenitentiam amputas. omnem certe, qui idolis sacrificauerit, in spiritum sanctum. dicis peccare, cui neque hic neque in futurum peccatum hoc remitti per legis uerba contendis. quo modo ergo huius delicti agendam paenitentiam dicis, nisi quia fallis, sicut supra ostendi?