Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Hinc est unde apostolus Paulus: in magna autem, inquit, domo non solum sunt uasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia. istud propter Hymeneum et Filetum posuit, qui cum essent ex ecclesia, peruerse de resurrectione sentiebant, sicut aliqui de Corinthiorum ecclesia resurrectionem negabant. [*]( 1 Ps. 142, 2 5 Matth. 13, 47-4:9. 41 12 cf. Matth. 22, 11-13 18 II Tim. 2, 20 20 cf. II Tim. 2, 17—18 22 cf. I Cor. 15, 12 ) [*](def. (j) [*]( 1 diceret (corr. rec. diceretarj M 2 tuo PCXX 5 etiam] **** X B reti misso P reti»»misse (corr. rec. misso) M, (corr. misso) X mare P qu. (corr. rec. quod) M quae (corr. quadam [?]) X 7 collegit M, d (corr.) colligit (corr. collegit) X litos M, X (corr.), F 8 segregarunt P malis (corr.) X Caras M foris (corr.) X 9 erit) enim (corr. rec.) M consumationem (m alt. eras.) M consummatione* X 11 causa (in. ras.) X 13 ceto (corr.) X 16 nuptialem M (corr.), C, X (rorr.), X 17 eum] *** M om. X aestimentam M 18 paulus apostolus X paulus] om. P add. rec. 8. I. ait M in] im X om. FB 19 et alt. om. CXX 21 ex om. P occlesiae C ab -tione rursus incipit G 22 resurrectione FB )

217
sed hanc domum magnam Nouatianus mundum intellegendum significat, non ecclesiam, ne in una ecclesia malos cum bonis, mundos cum inmundis cogatur adserere. quod facile puto conuelli. in una enim domo omnes sub uno sunt nomine; quamuis enim moribus diuersi sint, uno tamen domini sui nomine censentur in professione. mundus autem hic diuersae professionis continet homines, ita ut dispares profiteantur se habere et deos et dominos. uides ergo non hoc potuisse dici de mundo, sed de ecclesia, in qua sub uno degentes nomine diuersi sunt actu. quod quidem Nouatianum non ignorasse aduerto, sed quia abscessionis suae iustas querimonias non habebat, ne aperte erubesceret, argumenta quaedam sibi conflauit per malam legis interpretationem, quibus excusare niteretur et tegere liuoris sui inuidam uoluntatem.