Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Sed soles alio dolo fraudem hanc uelle contegere dicens eodem sensu etiam Petrum apostolum dixisse Simoni: age paenitentiam ab hac malitia tua, si forte remittatur tibi. sed contuens apostolus Petrus uenenatam malitiam hominis et peramaram idcirco dubium ei dedit responsum. quis enim mortalium sic peccauit, ut donum dei pecunia uellet mercari? maliuolentiae ergo responsum istud datum est, non errori. haec est enim quae remedium non habet. quia neque error est neque per quam excuset necessitas, ut possit per fletum ad ueniam peruenire. si in tali itaque causa aliqui fuerint inuenti, hoc audiant quod audiuit et Simon. nam et cur dubie respondit, apostolus Petrus ostendit dicens: in felle enim amaritudinis et in obligatione iniquitatis uideo te esse. si ergo in tam graui causa et [*](8 cf. Matth. 12, 32 14 Act. 8, 22 18 cf. Act. 8. 20 24 Act. 8, 23 ) [*]( 1 qui huius) quibus MG, A (corr. m2) affectum X aut adt.) ut PF profiteris PCXX 2 ad] et (eras.) M 3 praedicat P praecidet (corr. rec.) M 5 hoc om. X 6 negare V effectum (m eras.) MN 8 peccauere P 10 dilecti (rorr.) C delicta X 12 dolo] loco X 13 symoni PXF 15 constituens X uenenatum M uenetam F, B (ue s. I.) 16 et peramartum (rec. mg. corr. penam certam) M ei] eius P 17 domum (rorr. i X 18 mercari. M maleuolentiae M 20 error est] errorem PGA per] post (corr.) C excusetur X 22 causa om. M audiunt M audiuit om. (Bid. m2 a. I.) M 23 symon S ostendit] respondit 3/C, X (eras.), X 24 oblegatione .:.Y )

219
quae sine remedio uideatur, dubie responsum est, ambiguum non est eis, qui errore aut necessitate aliqua in deum peccant, posse remitti, si congruam paenitentiam agant. hoc enim concessum est iuri ecclesiastico ab auctore, ut et paenitentiam det et post paenitentiam recipiat.