Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Hinc est ut diceret in psalmo: non iustificabitur in conspectu meo omnis homo uiuens. haec enim sententia inputatur homini, in qua moritur. nam quia in ecclesia mali cum bonis futuri essent usque ad iudicium dei. ipse etiam dominus significauit dicens: simile est regnum caelorum retiae missae in mari, quae ex omni genere piscium colligit. cum autem uenissent ad litus, bonos segregauerunt in uasa sua, malos uero foras miserunt. sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli et segregabunt de regno dei omnia scandala et eos qui iniquitatem faciunt. haec causa significatur etiam in illo, qui inter discumbentes inuentus est non habens uestimentum nuptiale, quem solum proiectum de coetu ostendit ecclesiae, quia crimen indignitatis eius non polluit ceteros; et quia haec indignitas eius designata est, eo quod uestimen- u tum non habuerit nuptiale, manifestus fuit ceteris. uidebant enim eum inter se aliud esse uestitum.