Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Sub una epistula data ad ecclesiam Thyatiram duplicem Nouatianae heresis confundit et explodit errorem; et paenitentibus enim idolatriae causa fructum promittit et in una ecclesia malos non contaminare bonos ostendit, cum unius utique essent communionis. nec enim extra ecclesiam positis scribebat dicens: qui habet aures, inquit, audiat quid dicit spiritus ecclesiis. simili etenim modo apostolus Paulus: scimus autem, inquit, quia quaecumque lex loquitur his qui sub lege sunt loquitur; et alio loco: quo enim, inquit, mihi de his qui foris sunt iudicare? unius ergo ecclesiae homines partim ad paenitentiam prouocat, partim conlaudat dicens: uobis autem dico ceteris qui Thyatirae estis, quicumque non habetis doctrinam istam — id est idolatriae —, tenete quod habetis, donec ueniam; hoc est <perseuerate usque ad finem\', quia qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. simili modo et qui perseuerauerit in malo damnabitur. ac per hoc sicut iustitia iusti non liberabit eum in dic qua errauerit, sic et iniquitas iniusti non nocebit ei, cum conuerterit se. ideo dixit: sacrificans diis eradicabitur; si autem conuerterit se, uita uiuet. sic est et illud quod ait dominus: qui me negauerit, negabo eum. si autem conuerterit se, non poterit negari ab eo quem confitetur. [*]( 8 Apoc. 2, 29 9 Rom. 3, 19 11 I Cor. 5, 12 14 Apoc. 2, 24. 25 17 Matth. 10, 22. Marc. 13, 18 19 Ezech. 38, 12 21 Ex. 22, 20 (19). cf. Hier. 31 (48), 35 22 Ezech. 33, 14. 15. cf. 18, 21 etc. 23 Matth. 10, 33. cf. Luc. 12, 9 ) [*](itfG) [*]( 1 ad] in (corr.) 0, A 2 ei (eras.) M 3 ad om. M tyathyram M thjathyrani CA tiatbyram F tiathiram AB duplice X 4 nouatiani PA confudit MN et pr. om. P 6 mnltoa M contamire (corr. rec.) M 10 autern] ant P enim OlYX 11 quo M (corr. rec. quod), A (corr. quid) 13 hominis (corr.) N -14 ceteri P tyathyre M thyathjre C tyaihjrg N tiathire F ti athirae A tiathjro B 17 perseaerauerint (corr.) C 20 sic] ita P 21 connerti M ae] add. 8. I. rec. uoluerit M ideo dixit (ill ras.) N 23 uiuet] et non monetur add. P )

216