Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Quia autem fructus est paenitentiae, ita significat: uincenti, inquit, dabo manducare manna, quod est absconditum — ut per paenitentiam quis uincat peccata. quid est enim paeniteri, nisi dolere praeterita et de cetero temperare ab his quae admiserat? —■ et angelo Thyatirae ecclesiae scribe: haec dicit filius dei, qui habet oculos suos sicut flamma ignis, et pedes eius similes aeramento turino: scio opera tua et dilectionem et fidem et ministerium et patientiam et opera tua nouissima meliora priorum. sed habeo aduersum te, quod sinis mulierem Zezabel, quae se dicit profetam et docet et seducit seruos meos fornicari et manducare inmolata idolis. et dedi ei tempus ad paenitendum, et noluit agere paenitentiam a fornicatione sua. ecce mittam illam in lectum et adulteros eius cum illa in tribulationem magnam, nisi egerint paenitentiam factorum suorum, et natos eius occidam morte; et scient omnes ecclesiae, quia ego sum qui scrutor renes et corda, et dabo uni cuique uestrum secundum opera sua. uobis autem dico ceteris qui Thyatirae estis, qui hanc doctrinam non habetis et ignoratis altitudinem satanae, sicut dicunt: non mitto in uos aliud pondus: uerum tamen tenete quod habetis, donec ueniam. [*](1 cf. Matth. 3, 8. Luc. 3, 8 2 Apoc. 2, 17 5 Apoc. 2, 18--26 )[*](def. G) [*](1 qui X 4 est ani. X (add. A) enim om. N paenitere P delere P docere (corr. rec. dimittere) M dolore C (corr.) X (corr. A) 5 tyattbirae M tiare (corr. tiatire) C tiathere N (corr. tiathire), FA tiathire B 7 suos eras. X flammam N similis (corr.) N aeramen M primento C 8 turino P (uide Arch. lat. Lex. III 328), tyrino M (0 rec. s. t; yrino eras.), CN tyrin X 9 misterium M nouissima (exp. pro s) M 12 auos (corr. rec.) M 13 ei] eis FB ad paenitendum] et penitentium (corr. penitentiam) -C 15 illa] illam MN (corr.) 16 tribulatione magna XX 20 et ante ceteris add. X estis thyatirae P Thyatirae] tyutyre (s. u rec. a) M tiatire C tiathire N A tiathire Flt 23 tamen M om. cet. )