Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Nunc superest an specialiter idololatris remitti posse probemus. legimus enim in Apocalipsi beati Iohanni apostoli paenitentiam super idolatria praedicari. commonentur enim episcopi, quos angelos uocat — id est nuntios, sicut et beatus apostolus Paulus ait: sicut angelum dei excepistis me —, ut peccantibus dent paenitentiam nec eos patiantur minime commoneri, qui scandala faciunt in ecclesia, cum sint et ipsi de ecclesia. dicit ergo: et angelo Pergami ecclesiae scribe: haec dicit qui habet gladium ex utraque parte acutum: scio ubi habitas, ubi sedes est satanae; et tenes nomen meum et non negasti fidem meam in diebus. quibus Antiphas testis meus fidelissimus, qui occisus est apud uos, ubi satanas habitat. sed habeo aduersus te pauca, quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balaac mittere scandalum sub oculis filiorum Israhel, manducare delibata et fornicari; ita et tu habes tenentes doctrinam Nicolaitarum. similiter age paenitentiam. hanc dicit esse doctrinam Nicolaitarum quae fuit et Balaam, id est idolatriam et fornicationem, de qua iubetagi paenitentiam. et quia hominibus ecclesiae loquitur, ostendit dicens: haec dicit spiritus ecclesiis. [*]( 7 cf. Apoc. 1, 20. 2, 1 etc. 8 Gal. 4, 14 11 Apoc. 2, 12—16 24 cf. Apoc. 2, 17 ) [*](tf.6) [*]( 2 agunt (add. 8. I. ree. penitentiaro) M 4 nunc.. N idolatris P idololatriis M idolatriis CNX (corr. idolatris A) G idolatriam X 9 ut om. C 10 commaueri (corr. rec. commoneri) M commoueri X ,:celesiae C ipse (corr. rec.) M 11 angelos C 12 ntra N |corr.), F 13 agatum (corr.) N sedis C, N (corr.), X 14 tenis icorr.) X 15 anthephas C antephas N (corr.), F, A (eorr.) antiphas (corr. antiphraa) B qui. M 17 ad.aersns M habes <iUie M illic habes C 18 balam C (corr.), NX (A corr.) balach P balac C (corr.), NX 20 tenentes om. X 21 ..esse M 23 qua] quo C omnibus M ecclesiae (ac erns.) M\' )

214