Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Unde apostolus fornicariis et inmundis remissum probat dicens: ne forte ueniens lugeam multos ex his, qui ante peccauerunt et non egerunt paenitentiam super inmunditia et fornicatione, quam gesserunt. probat quosdam egisse paenitentiam, de quibus non dolet, sed gaudet: aliquos autem significat non egisse fornicationis suae paenitentiam, propter quod et lugere se eos dicit non pertinentes ad uitam, quia non egerunt paenitentiam. si enim huius criminis in hac uita semper agenda paenitentia esset, non diceret lugere se eos, quia non egerunt, sed quia non agunt. sciens autem hic et incipi et peragi paenitentiam, ait quia (non egerunt). hoc enim uolebat, ut ueniens ad eos pacem haberet cum communione eorum. ecce probatum est fornicariis post [*](8 Luc. 9, 56 10 cf. Matth. 18, 22 12 cf. Ezech. 18, 32. 33, 11 14 II Cor. 12, 21 23 II Cor. 12, 21 )[*](def. G) [*](1 minima C est in nono X 4 si otn. M 7 hominis (corr. homines) C homines VA R hominis] add. ait P Don-saluare om. P animas] homines X 9 nobis M 10 remitte (corr. rec.) M a om. M 11 praecipit ex si om. P, M (add. rec.) 12 enim om. X 16 fornicatione et inmunditia P inmnnditiam (corr.) X fornicationem (corr.) XA 18 autem otn. P 19 propter-paenitentiam om. P 22 se om. M sciens (corr. scientes) X scientea X 23 et incipi et peragi] ».incipient Tent m2) peragi (corr. peragere) X ait] eras. X 24 hec P 25 proba (corr. rec.) M )