Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Sed Nouatianus: \'maiora\', inquit, \'crimina nominatim remitti probentur, id est idolatria et fornicatio post lauacrum. idcirco enim in baptismo\\ ait, (simul omnia remittuntur peccata, ut de cetero si quid graue commiserint, nullo modo ueniam consequantur, quia post acceptum spiritum sanctum quod contra spiritum sanctum est admitti non debet). quis neget peccari numquam debere, sed si esset possibile? porro autem sciens deus fragile genus humanum semper remediis salutaribus prosecutus est eos, ut post peccata haberent quo modo se repararent. si autem spiritus datus prohibet peccantibus dari paenitentiam, nulla prouidentia est in nouo testamento et melius uidebitur ueteribus prouisum, quibus medicina ista [*]( 4 cf. Mattb. 24, 24 etc. 10 cf. Matth. 12, 24 etc. 12 cf. Matth. 12, 32 15 cf. Tit. 3, 5 ) [*](k/.G) [*]( 3 extitit CNX 4 enim om. X paret N, A (corr.) et] ac P efc»» N 5 insibilare (re uidetur m2) N insilere X audiat (corr.) C uidentes N -6 affectu P uideant C, N (corr.), X .7 curantes P 8 amaait C amabat N uidit NFB 9 iecere C ei.cere N 11 dummodum FB 13 peccatum om. N 15 remitti] re remitti M non (add. 8. l. 1112) remitti X probentur (corr. m2 probantur) X, (corr. m2 prohibentur) A 17 grauew»*» N 21 dna FB flagelle C 23 reparent ih P pararent C repacarent N 25 in ante melius add. M ) [*]( 14* )