Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Spiritui autem sancto ut fiat iniuria, causa nulla existit; officium enim eius offensionem non parit, quia in uirtute signorum et prodigiorum apparet. quis enim insilire audeat contra eum uidens mortuos excitatos? aut quis irascatur ei, cuius effectu uideat currentes paraliticos, caecos lumen admittere, surdos audire? aut quo modo non amabit eum, quem uidet spiritus inmundos eicere, leprosos mundare et simul omnes infirmitates curare? huic Iudaei maluerunt iniuriam facere opus eius dicentes opus esse daemoniorum, dum modo inuidiam adque odium, quod circa saluatorem exercebant, explerent. idcirco neque hic neque in futurum peccatum hoc remitti eis ostendit.