Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Ut autem uel in deum uel in Christum peccetur, diuersae sunt causae. aut enim aliquis, dum felicitati alterius inuidet, dolore humilitatis suae insurgit in creatorem aut aliquid repentinum passus, quod sit aduersum, iracundia excitatus in parentem iniuriosus existit. Christo autem incarnatio sua iniuriam prouocat. dum enim ignorant homines sacramentum incarnati Christi, blasphemant indignum ducentes, si filius dei, qui incorporalis et simplicis naturae est, hominum more natus dicatur. blasphemant ergo, quia ignorant mysterium. quam ob rem conuersis his porrigenda est manus, quia sic contra uerum existunt, dum pro uero se facere arbitrantur. tortus huius modi et exungulatus hoc uerum esse dicit, quod sequitur; supra memorati autem Iudaei aliud senserunt et aliud egerunt, qui sine iudice et carnifice conscientia sua teste semper torquentur. qui enim per errorem inimicus extitit uero, cum conuersus fuerit, gaudet cognouisse se ueritatem. [*]( 9. 24 cf. Rom. 2, 15 etc. ) [*](def.G) [*]( 1 inuenire (corr.) iV 2 ut] et FB 4 lege dei PX 5 est om. M 6 inuidia (ia in ras.) C 7 et non in ras. N 8 deberi X 9 quia M 11 uel pro M om. eet. 13 in om. P 14 aliquid (d in ras.) N aduersus MONX (corr. A aduersum in) iracundiam MCNFB 15 xpo (corr. christum m2) N incarnatio (corr. m2 incarnatum) N 16 iniuriam (m eras.) N 17 dicentes C, A (corr.), B 18 si om. (stlppl. rec. quod) M dei om. X corporalis (corr. rec.) M incorporales (corr.) N 19 blasphematur P blasphemant..N 20 porrigendam (corr.) N 21 se om. P 22 modi] mundiC 26 existit (t 8. pr. t add. m2) N uero cum] uero P cum uero X conueramn C cognouisse] cum cognouisse CF com (?) (eras.) cognouisse N )

211
maliuolus enim non habet quod emendet; si enim conuerterit se, incipiet uerum dicere quod prius falsum esse nesciebat.