Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quod autem in spiritum sanctum peccauerunt Iudaei, alia causa est et quae ad tempus illud pertinuit. unde non illis hoc remitti neque hic neque in futurum ostendit. non enim errore peccauerunt in spiritum sanctum, sed maliuolentia. scientes enim prudentesque opera quae uidebant in gestis saluatoris dei esse, ut populum a fide eius auerterent, haec simulabant esse principis daemoniorum. hinc est unde dicit eis dominus: uos habetis clauem scientiae et neque uos intratis neque alios sinitis introire. haec ergo [*]( 4 cf. Rom. 3, 23 etc. 8 Matth. 12, 32 19 cf. Matth. 12, 24 25 cf. Matth. 12, 24. Marc. 3, 22. Luc. 11, 15 26 cf. Luc. 11, 52 ) [*]( \'f.G ) [*]( 1 elege C nonatione PC de pr. om. N 3 datnr] dat PN remissionem N 5 non om. PNX (add. A) dominicam C (corr.), F magias appellant] magias (corr. rec. magicas artes) appellant M mageas appellant CFB magis reprobant (is reprobant m2 m ras.) N 6 d(a)emonia CNX. de om. C 12 peccaturj peccator CN (eorr.), F in ai#.] io» N 17 remittantur X 19 peccauerint (corr.) N 23 uiderunt N 24 dei om. P 25 principes CFB 27 intrare P\' ) [*]( L. Pa.-Aug. Quaest. test. ) [*]( 14 )

210
sententia contra maliuolos prolata est, quibus remedium inueniri non potest ut saluentur. nihil est enim hoc crimine grauius; fingit enim falsum esse quod scit esse uerum. Iudaei enim qui sub dei lege esse uidebantur quibusque facta promissio Christi est. uidentes magnalia et intellegentes hoc esse quod promiserat deus, inuidia caecati sunt, ut hoc esse negarent et non solum negarent, sed et persequerentur usque ad mortem. non ergo dignum est istis peccatum hoc umquam debere remitti, qui conscientia sua teste deo, cui se deuotos dicebant. ausi sunt repugnare.