Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Sane quoniam superius peccata ex sensibus ortum capere diximus, dum contra legis imperium uel rationem aliquid aspicimus aut audimus, id est si solem uidentes adorandum eum putemus propter pulchritudinem eius, tunc male uidemus, quia ad iniuriam pertinet creatoris communis, ut quod illi soli debitum est deputetur creaturae, quippe cum [*](1 possuntj ai add. P dicatur scripsi, dicantur codd. 2 ant] et NX uel] et X 3 dicitur N dicatur X o testum MN 7 in mundo bis Cml reniti M nec NF 8 se] rem NX 11 Bucc»enset (cc m ras. i eras.) C Bustinens et N sustinens X 12 uidi N uidet B 15 acoerbius (gloBB. grauius) M acerbior Cml aceruior NX 17 id] cottidie P om. N nec M 18 aspera C dil. enim] qui (corr. quae) dil. enim C qui dil. enim NX 19 aliquando-peccata in ras. (m. rec.?) C 20 condemnuntur C utuntur C )

17
ab eo prohibitum sit per legem. aut cum corpora bene conposita et decora uidemus aut, aliquid proximi si concupiscamus, aliter ea aspicimus, quam mandat lex, tunc fit peccatum quod uocatur malum. sed forte dicatur: nihil formonsum debuit fieri, ne nos peccaremus\', ut tutela nostra ex aliorum deformitate constaret, nec ferrum esset, ne de eo fierent homicidia, neque lucerna in usu esset, ne fures lumine eius ad effringendum uterentur, ut quod magnopere omnibus utile est deesset propter quorundam uaniloquia, cum constet semper nos omnia aspicere et non tamen semper concupiscere, quia non illorum uitium, sed nostrum est cum sumus neglegentes. quod constat ex interuallo creari, quia non sumus quod deus est. sic autem male audimus, si audientes idola deos esse consentiamus, ant si turpia cantantibus aurem commodemus. tunc autem bene audimus, si audientes de deo quod unus sit oblectemur. si quis autem contra legem aliquid audiens adsentiat, peccat: hoc erit male audire.