Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Fecit, quia est opifex; aut negetur, si non est. sed esse ipsa opera manifestant. fecit ergo ut esset quod ante non erat, quia sine dubio melius est esse, quam non esse. sed dicitur: <inane fuit aliquid ubi faceret, aut quid prius erat ubi fecit?\' hoc uas electionis paucis absoluit. ait enim cum de deo esset sermo: in ipso uiuimus et mouemur et sumus, hoc est omnia esse in deo, quia ubique est et ante omnia solus, aeternus, inuisibilis omni creaturae.