Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Igitur omnis qui conluctatur in mundo sic eniti debet, ne in re aspera uictus abscedat et fiat reus, uix aut tarde se reparans, et forte inter haec proueniat exitus, et exeat hinc cum peccato. qui enim omni uirtute renititur, si elisus forte fuerit, quasi uir cadit, nec suscenset ei quis, sed hortatu quodam animum eius reparat. uidit enim eum propositum habuisse uincendi et sperat talem posse proficere ad uictoriam, quem non sine fatigatione sui hostis elisit. qui enim facile uincitur non habet animum resistendi nec uincitur, sed consentit. hic acerbius peccat, huius modi uix ad ueniam admittendus est, qui uotum habet delinquendi. qui enim id meditatur ne peccet, etiam si peccauerit, non aspere peccat. diligentibus enim aliquando minora peccata subrepunt. quanto enim minora sunt, tanto magis subtiliora, et dum contemnuntur, non uitantur. maiora enim longe apparent, ac per hoc qui in maioribus peccat, uoluntatis eius est crimen.