Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

LIIII = LXXVII

LV. QVID EST UT, CUM PRIUS IOHANNES BAPTISTA TESTIMONIUM PERHIBUERIT SALUATORI, POSTEA DUBITAUERIT DICENS PER DISCIPULOS SUOS: \'TU ES, QVI UENTURUS ES, AN ALIUM EXPECTAMUS?\'

Qui Iohannem putant dubitasse, detrahunt saluatori. aut enim recte illum asserunt dubitasse aut certe inperitiae arguunt saluatorem, quia, sicut putant, male de se sentientem laudauit. sed quia falli saluatorem inpossibile est, recte audatus ab eo Iohannes est. si recte laudatus est, non dubitauit ipso enim [*]( 1 Quaeat. 52 (p. 446, 12) 10 cf. Rom. 4, 19 17 cf. loh. 1, 32 19 Matth. 11, 3. Luc. 7, 19 23 cf. Matth. 11, 11. Luc. 7, 28 ) [*]( 1 posvit a 2 appellat K 4 potentia intentionem K horrentis a ac] ad K (corr. ant), a fatuam] famam K 5 hii D 6 ac] et K 8 credant D 10 gignantur K 11 redi D credi (eorr. redire) K 12 permiitione (corr. [?] permiextioDo) D 14 eat inimica K 15 patant K quod alt. om. Ka deos om. ll. 19 snoa om. a 22 recte illi K illum recte a 25 laudatur a )

449
tempore quo misit ad Iesum Iohannes de carcere discipulos suos dicens: tu es, qui uenturus es, an alium expectamus? tunc Iesus respondit discipulis eius dicens: ite, dicite Iohanni quae uidistis et audistis. caeci uident, surdi audiunt, leprosi mundantur, claudi ambulant, mortui resurgunt; et beatus ille est qui in me non fuerit s candalizatus. abeuntibus autem nuntiis Iohannis coepit Iesus dicere ad turbas de Iohanne baptista: quid. existis in desertum uidere? harundinem uento moueri aut hominem mollibus uestimentis indutum? ecce qui mollibus uestiuntur, in domibus regum sunt. sed quid existis uidere? prophetam? dico uobis quoniam plus quam prophetam. hic est de quo scriptum est: ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparet uiam tuam. tunc et publicani laudauerunt deum baptizati baptismo Iohannis.

Quanta autem laus data Iohanni est, ut plus diceretur esse quam propheta! et beatum uocat saluator eum qui non scandalizatur in eum: quo modo laudabatur Iohannes si dubitando scandalizatus est? sed non utique dubitauit. laus enim beatum illum probat, quia non est scandalizatus. nam et saluator . idcirco ipso tempore in laudem Iohannis prorupit, ut ostenderet sensum Iohannis liberum a discipulorum eius dubitatione. Iohannes enim uolens nutantes discipulos suos corroborare in fide saluatoris, sciens exitum sibi imminere, ea, quae de ipso dicebat, ore eius uoluit confirmari. ideo ut testis uerus sit, testimonium potioris implorat, ut eorum concordia omnis ambiguitas auferretur. hoc commentum Iohannis est, ut dubio suis quasi uerbis mitteret, ut eadem audientes a saluatore, quae audierant a Iohanne, [*](\'2 Matth. 11, S Luc. 7, 19 3 Matth. 11, 4—10. Luc. 7, 22—27 15 Xuc. 7, 29 .... , _. ) [*]( 2 ea alt.] est a 4 uidetia a auditifl a -6 est ille K - . non fuerit scandalizatna in me Ka 9 moueri] agitatam (corr. m2 a. l.) K 10 ueatibua a .13 -ecce ego a . 14 praeparabit D ; 18 gui non pcaudalizatur in eum om. K 19 eum] se ,a laudatur a y si] qui a 23 Iohannis esse a 24 mirantes a . ) [*]( L. Ps.-Aug. Quliest. test. ) [*]( 29 )

450
firmarentur scientes idonei procuratoris et domini caelestis testimonium in dubium uocari non posse. idcirco et saluator quasi Iohanni respondit, ut inter Iohannem interrogantem et saluatorem respondentem discerent ueritatem.

LVI.

LVI = LXXVIII

LVII. QVID EST QVOD APOSTOLUS DICIT GALATIS: \'MIROR QVOD SIC TAM CITO TRANSFERIMINI AB EO, QVI UOCAUIT UOS IN GRATIA, IN ALIUD EUANGELIUM, QVOD NON EST ALIUD? SI ALIUD CERTE EST, IPSUM NON EST; SI IPSUM NON EST, QVO MODO NON ALIUD EST?

Ideo \'aliud\' dixit \'euangelium\', ad quod uocati fuerant, quia non hoc est quod postea sequi coeperant Galatae. ab euangelio enim Christi abducti in ludaismum fuerant adtracti sub nomine Christi, quasi hoc esset sequendum, et aliud quam quod apostolus praedicabat adfirmabant. unde sublegitur: \'sicut uobis suadent.\' pseudo enim apostoli, cum circumuenirent gentiles credentes, hoc dicebant a saluatore traditum, quod ipsi docebant, sicut continetur in Actibus Apostolorum: quia nisi circumcidamini more Moysi, non poteritis salui esse. hinc apostolus dolore euersionis illorum commotus scribit ad eos dicens: miror quod sic tam cito transferimini ab eo, qui uocauit uos in gratia, in aliud euangelium, quod non est aliud. [*]( 6 GaL 1, 6. 7 19 Act. 15, 1 22 Gal. 1, 6. 7 ) [*]( 8 saloatorem rMpondentani (00f\'f\'. saluatore respoadeDte) D 6 dicit apostolus K 7 sic om. K 8 gratiam DK 9 aliud si-aliud est] etc. a 10 non tert. om. DK 12 dicit K 13 coeperant] compererant (erenmt in ras.) K 14 abdncti edd. adducti Da ducti K in ludaismum om. K 15 esse D et aHud quam quod] aliud arrtem (autem in ras.) K aliud autem inquit a apostolus in ras. K 16 praedicabat] add. quam a. I. K sient] ei K 17 paeudo enim om. Ka com. circumuenirent] autem circumueniunt K aut circnmueniunt a 18 docebant] dicebant a 23 gratiam K )

451

Miratur ergo, quia post rem lenem et minus grauem asperitati studerent et oneri, hoc est, ut post fidei simplicitatem circumcidi se pro elementis permitterent, neomenias colerent et sabbatum elementis subiecti. et ne pseudoapostolis occasionem dedisse uideretur dicentibus aliud esse quod acceperant Galatae quam ueritatis habet traditio, statim subiecit: quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui uos conturbant et nolunt conuertere euangelium Christi. aliud ergo erat, ad quod ab apostolo uocati erant euangelium, quam quod sequi coeperant inpulsu pseudoapostolorum, non tamen aliud erat quam Christus tradiderat, ut uel per id in errorem se inductos cognoscerent et solam fidem sequerentur profitentes Christum deum et hunc sufficere ad salutem tribuendam, per quem fuerant remissionem peccatorum adepti, non per legem, quia sine lege gratia dei donat delicta.

LVIII. CUM MULTA PECCATA IN CORPUS ADMITTI UIDEANTUR — OMNIS ENIM QVI SIBI EX QVACUMQVE PARTE CORPORIS UIM INTULERIT, IN CORPUS UTIQVE SUUM PECCAT; EST ENIM QVI SE ABSCIDIT, EST QVI LAQVEO UITAM FINIUIT, EST QVI FERRUM IN SE INIECIT —, QVA RE APOSTOLUS: \'OMNE\', INQVIT, \'PECCATUM, QVODCUMQVE FECERIT HOMO, EXTRA CORPUS EST; QVI AUTEM FORNICATUR, IN CORPUS SUUM PECCAT\'?

Inperitum putas fuisse apostolum aut uim dicti explanari desideras? nam apostolus (corpus) dicens non singularem [*]( 4 cf. EsaL 1, 13 cf. Gal. 4, 8 7 GaJ. 1, 7 22 I Cor. 6, 18 27 cf. I Cor. 6, 18 ) [*]( 1 lenem Ka 3 pro Ka per D mitterent a 4 post subiecti add. ac prouocati erant id eat gratiae non legis faetores (factorem a) Ka 6 ueritaa habet (as habet tn ras.) K traditio om. K 8 eonturbent a eontvrbwit aos K sabaertere K 10 ceperant K 11 quam Ka quod D 12 uel OWl. K 18 enim om. K 19 utique otn. K 20 occidit (ecci in raa.) K 21 finit a 23 homo fecerit K 26 Impium K ) [*]( 29* )

452
hominem significauit, sed simul conprehendit et feminam. quia portio uiri est mulier. nam omnia supra dicta facinora. quae uiolenter in se unus quisque admittit, non totum maculant corpus; singularis enim peccat ac per hoc solus fit reus. in fornicatione enim totum polluitur corpus, quia consensus contaminationis et uirum tenet et feminam: ideo graue delictum esse fornicationem. pessime enim peccatur, cum quis facinori suo socium quaerit ad perditionem. si enim, ut bene uiuens etiam pro eo praemium accipiet, quem lucrum fecit. et malus non tantum in se, sed et in illo fit reus, quem participem uoluit habere damnationis, quanto magis qui fornicatur, quem constat uno delicto se ipsum bis quodam modo contaminare ! si enim in carnem, quae ex se est, peccat, bis utique se ipsum adulterat.