Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Adulator ille est, qui ideo dat consensum, ne offendat eum, quem optat -habere propitium. qui enim propter scandalum aliquid facit, quod non quidem periculosum, sed superfluum - sit, saluti studet illius, quem scandalum pati non uult. cum Paulus apostolus circumcidit Timotheum propter Iudaeos et purificatus intrauit in templum, talem se utique praestitit, ne illi, qui aemuli erant traditionis paternae, scandalum passi aut occiderent illum aut religionem nostram sibi inimicam putarent. minus ergo admittere uoluit, ut plus posset lucrari. grauiter enim potuerat peccare si non Iudaeum se fecisset [*]( 7 Matth. 14, 1 11 cf. Act. 12, 2 cf. Act. 12, 23 15 cf. I Cor. 9, 22 ...V \'.:..._ ) [*]( 4 filii (corr, fili? D Her. regeaj regia Her..a ■ 7 quid enim-herodis (9) om. \'K 8 parte quarta o 9 sui patria a 18 ne)\' ut non K 22 Paulufl apoatolud om, Ka \' propter Iutjaeoa.etaat. K 23 utique se K he] ut. K24 quis a v paterne traditionia K . 26 poasiti Da .27 potaerant Ka non] add. ut Ka, D «J. v ..\'. )

444
in templum ire ad orandum; subiecit ergo se, ut illis prodesset. his autem qui sub lege erant, id est Samaritanis, hac ratione consensit, qua constat illos libros Moysi recte confiteri a deo esse et circumcisionem et sabbata data a deo. ei his autem ostendebat illis Christum, quem sperabant hunc esse quem praedicabat. sic enim habes dicente Samaritide ad dominum: scio quia Messias uenit; cum ergo uenerit, ille nobis adnuntiabit omnia. iuxta hunc ergo sensum persequebatur uerba librorum Moysi, qui dixit, quia prophetam uobis suscitabit dominus deus uester de fratribus uestris. his autem, qui sine lege erant, ex hac parte adsensit, quia mundum dicunt factum a deo et hominum genus. ait enim: sicut quidam ex uobis dixerunt: huius etenim genus sumus. sic ergo factus est omnibus omnia, ut saluti eorum proficeret.

XLVIIII.

XLVIIII = LXXVI

L. CUM SALUATOREM NATUM PROFITEAMUR, QVID EST UT APOSTOLUS FACTUM EUM DICAT EX SEMINE DAUID, CUM ALIUD SIT FIERI, ALIUD NASCI?

Quamquam hoc loco possit factura natiuitatis intellegi — factura enim a generatione distat quidem, sed in aliis causis, non ubi carnis et corporis uertitur ratio —, apostolus tamen non sine causa taliter uerbis locutus est, quia et in alio loco: factum, inquit, ex muliere. aliquid ergo significauit hoc [*]( 7 Ioh. 4, 25 9 Dent. 18, 15 11 cf. I Cor. 9, 21 18 Act 17, 28 14 cf. 1 Cor. 9, 22 17 cf. Symb. Nic. 18 cf. Rom. 1, 3 24 Gal. 4, 4 ) [*]( 1 in templum ire ad orandum] adorare K ad horam a ae (I. I. add. legi) K 2 hia] is D erant] snnt Ka 8 quia D esae a deo a 4 a deo data a 6 samarite K 7 aonnnciabit nobis Ka 8 ergo hunc Ka 9 snacitabit nobis dominus K 10 noater K noatria K 11 erant] lunt Ka quia] qui D 18 etenim] enim X 20 an natiuitas scribendum ? 22 nbi] nisi a )

445
dicto. quoniam enim non humano semine concreta caro domini est in utero uirginis et corpus effecta, sed effectu et uirtute sancti spiritus, ideo sic locutus est apostolus. aliud est enim semine admixto sanguinem coagulare et generare, et aliud non permixtione, sed uirtute procreare. ideo factum dixit, quia ingenitum.

LI. QVARE APOSTOLUS GALATIS DIXIT, QVOS SIC REPREHENDIT ET ARGUIT PER TOTAM EPISTOLAM: \'ESTOTE\', INQVIT, \'SICUT ET EGO, QVIA EGO SICUT UOS\'? SI ERGO TALEM SE PRAESTITIT, QVALES ILLI ERANT, SUPERFLUUM FUIT DICERE: \'ESTOTE SICUT ET EGO\'; AUT FORTE IN QVIBUSDAM IMITATOR ILLORUM ESSE COEPERAT ET IN ALIQVIBUS UULT ILLOS SUI IMITATORES ESSE?

Quis illorum poterat imitari apostolum? aut quid illi deerat magistro gentium? sed hortatur illos, ut imitatores eius sint, et quoniam non est inpossibile, sic reprobat, cum dicit: \'quia hoc sum quod uos. homines enim estis, sicut et ego; ideo facite quod facio ego\\ potest et ad illud referri, ut quoniam omnibus se omnia factum dicit per adsensum, in quibus a uero non discrepabant, maxime gentiles. nec enim fuit aliquid eorum, quod iam fieri minime oportebat, prius autem factum erat recte, ut circumcisio, sabbatorum obseruatio, neomeniarum, escarum. sed si quid gentium probauit, non cessare iam debere ostendit. mundum enim dicunt a deo et hominibus fabricatum — hoc semper stat —: si ergo in his consentiens illis factus est, sicut [*]( 2 cf. Luc. 1, 35 9. 11 Gal. 4, 12 17 cf. Gal. 4, 12 20 cf. I Cor. 9. 22 ) [*]( 1 non] sine a 4 sanguine D non] add. dia D 5 diiit] potius dicit K potius dixit a qaam a genitum Ka 7 quando a dicit a 9 inquit om. Ka et on. DKa 14 imit. eseej aimiles existere a 15 quid Ka apostoluB Ka 16 eos K 19 ego facio K illud] aliud illud a 20 omnia Be K per] propter K 22 quod] quid K quia a oportebat minime K (corr.), a recte factam erat Ka 24 probabit a 25 et hominibus exp. K hominibus datiuus est )

446
et illi, hortatur illos ut simili modo et hi fiant, sicut et ille est, consentientes doctrinae eius..

LII. QVO MODO LIBERI SUMUS ARBITRU AC UOLUNTATIS, CUM DICAT APOSTOLUS: \'CARO CONCUPISCIT ADUERSUS SPIRITUM, SPIRITUS UERO ADUERSUS CARNEM, UT NON, QVAE UULTIS, EA FACIATIS\'? ET SI CARO ADUERSUS SPIRITUM CONCUPISCIT, MALA EST; SPIRITUS ENIM BONA SUGGERIT.

Carnem) non substantiam carnis hoc loco intellegas, sed actus malos et perfidiam significatam in carne. per id quod enim omnis error ex uisibilibus et mundanis, caro autem cognata eorum est — ex elementis enim constat —, omnem errorem carnem appellat. non solum adulteria et fornicationes et luxurias opera dicit carnis, sed et idolatriam et maleficia et blasphemias et talia. numquid caro blasphemiam cogit aut idolatriam? nonne haec animae uitia sunt, dum consentit errori? recte autem agentibus dicit quod non sint in carne, sed in spiritu, et utique adhuc in corpore sunt. qui ergo bene ambulat nec diffidit de spe fidelium, in carne positus non esse dicitur in carne; male autem agens et blasphemus in carne dicitur esse, quia, quo modo bene agentes spiritales sunt cum ipsa carne, sic male uiuentes carnales sunt cum ipsa anima. hoc enim nuncupatur quod dicit

Hic itaque error, quem carnem appellat, concupiscit aduersus spiritum, id est suggerit mala contra eundem spiritum, [*](4 Gal. 5, 17 13 cf. Gal. 5, 19-21 17 cf. Rom. 8, 9 24 cf. Gal. 5, 17 -,_ ) [*]( 1 hii D 5 camemJ add. et caetera a 8 bona] domini mala a 10 perfidiam (m eras.) D eignificatam K significata est D significata a quod enim scripsi, cf. Study of Ambst. p. 77 quod D enim quod Ka 12 est eorum K 13 et om. Ka 14 loxuriam Ka carnis dicit K idololatriae a 15 blaspbemias] blasphemiam K blaspbemia a 17 sunt K 18 ad hoc a 20 uiuens Ka 21 ease] add. et caro Ka 25 mala] add. quia K contra eundem spiritum] idem est spiritas Ka. )

447
qui est lex dei. duas enim leges inducit, dei et diaboli. unde spiritum dicit, propterea quod lex dei spiritalis est, contra carnem, hoc est contra uitia, repugnare, ut hominem conseruet deo; lex autem diaboli, qui est error, contradicit per oblectamenta luxuriae et mundana dulcedine. his ergo repugnantibus medius homo est, qui cum conseutit spiritui, non uult caro; cum autem manum dat carni, spernit spiritum, id est legem dei contemnit. consentientem ergo carni spiritus reuocat, ne faciat quod uult; adsentientem autem spiritui caro sollicitat, ne faciat -quod putat utile. sed spiritus recte et prouidenter contradicit et reuocat, ut eripiat hominem a consiliis satanae, caro autem, quae est lex aduersa, idcirco sollicitat et spiritui legis resistit, ut per fallaciam decipiat.-

Ideo ergo haec apostolus publicat, ut ostendat arbitrio humano cui rei uoluntatem suam committat, non ut arbitrium libertatis inaniat, sed docet arbitrium cui rei se coniungat. si autem non est uoluntatis arbitrium, neque lex diaboli, quae est caro, neque lex dei, quae est spiritus, inuicem sibi aduersando hominem consiliis sollicitarent. qui enim sollicitat, suadet; qui autem suadet, non uim infert, sed circumuenit; qui circumuenitur, fallaciis quibusdam uoluntas illi mutatur. si autem non esset liberum arbitrium, nolens homo traheretur ad ea, quae non uult.

LIII. QVA RATIONE SAPIENTIA CARNIS INIMICA EST DEO UEL QVAE EST IPSA SAPIENTIA, QVAE LEGI DEI NON EST SUBIECTA?

Non discrepat sensu quaestio haec a superiore. nam carnem . dicendo quid significet declaratum est; unde quae sit eius [*]( 18 cf. Gal. 5, 17 24 cf. Rom. 8, 7 27 Quaest, 52 ) [*]( 1 qui] quod (od in ras. ex i [?]) K ad ante daaa add. Ka - indacit] om. (add. indacimar s. l.) K 2 unde spiro dicit] Una sptis dicitur ita ras. K 5 laxaria Ka 6\' spirita D 9 autem om. K 10 putet a 1) prouidenter (corr. prudenter) K 13 spiritus legi Ka 14 apostolaB haec K - haec] hic a 16 inaniat a inaniet K exinaniat D 17 lex om. D 22 esset] est et a arb. lib. a )

448
sapientia, facile poterit dinosci. diximus ergo elementa omnia carnem appellari, id est uisibilium substantias, quorum ratio talis est, ut nihil aestiment posse fieri sine commixtione spiritali et simplici potentiae rationem horrentes ac fatuam iudicantes. hi enim, qui de spiritalibus diffidentes carnalia secuntur, nihil aliud sapiunt ac putant uerum, quam ratio continet elementorum, ut neque uirginem peperisse neque carnis credant resurrectionem, quia hoc ratio carnis, id est elementorum. non recipit — omnia enim, quae gignuntur in tempore, permixtione operante generantur —, et emortua et resoluta corpora non posse rursus reddi ad uitam, quia unum quodque elementum permixtione discreta reuertitur in propriam naturam. his . modis inflati negant futurum uel factum quod credimus, ac per hoc adseueratio illorum inimica est deo, dum stultum et inane putat quod fecit et quod facturum se promisit deus.