Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Hic itaque error, quem carnem appellat, concupiscit aduersus spiritum, id est suggerit mala contra eundem spiritum, [*](4 Gal. 5, 17 13 cf. Gal. 5, 19-21 17 cf. Rom. 8, 9 24 cf. Gal. 5, 17 -,_ ) [*]( 1 hii D 5 camemJ add. et caetera a 8 bona] domini mala a 10 perfidiam (m eras.) D eignificatam K significata est D significata a quod enim scripsi, cf. Study of Ambst. p. 77 quod D enim quod Ka 12 est eorum K 13 et om. Ka 14 loxuriam Ka carnis dicit K idololatriae a 15 blaspbemias] blasphemiam K blaspbemia a 17 sunt K 18 ad hoc a 20 uiuens Ka 21 ease] add. et caro Ka 25 mala] add. quia K contra eundem spiritum] idem est spiritas Ka. )

447
qui est lex dei. duas enim leges inducit, dei et diaboli. unde spiritum dicit, propterea quod lex dei spiritalis est, contra carnem, hoc est contra uitia, repugnare, ut hominem conseruet deo; lex autem diaboli, qui est error, contradicit per oblectamenta luxuriae et mundana dulcedine. his ergo repugnantibus medius homo est, qui cum conseutit spiritui, non uult caro; cum autem manum dat carni, spernit spiritum, id est legem dei contemnit. consentientem ergo carni spiritus reuocat, ne faciat quod uult; adsentientem autem spiritui caro sollicitat, ne faciat -quod putat utile. sed spiritus recte et prouidenter contradicit et reuocat, ut eripiat hominem a consiliis satanae, caro autem, quae est lex aduersa, idcirco sollicitat et spiritui legis resistit, ut per fallaciam decipiat.-

Ideo ergo haec apostolus publicat, ut ostendat arbitrio humano cui rei uoluntatem suam committat, non ut arbitrium libertatis inaniat, sed docet arbitrium cui rei se coniungat. si autem non est uoluntatis arbitrium, neque lex diaboli, quae est caro, neque lex dei, quae est spiritus, inuicem sibi aduersando hominem consiliis sollicitarent. qui enim sollicitat, suadet; qui autem suadet, non uim infert, sed circumuenit; qui circumuenitur, fallaciis quibusdam uoluntas illi mutatur. si autem non esset liberum arbitrium, nolens homo traheretur ad ea, quae non uult.

LIII. QVA RATIONE SAPIENTIA CARNIS INIMICA EST DEO UEL QVAE EST IPSA SAPIENTIA, QVAE LEGI DEI NON EST SUBIECTA?

Non discrepat sensu quaestio haec a superiore. nam carnem . dicendo quid significet declaratum est; unde quae sit eius [*]( 18 cf. Gal. 5, 17 24 cf. Rom. 8, 7 27 Quaest, 52 ) [*]( 1 qui] quod (od in ras. ex i [?]) K ad ante daaa add. Ka - indacit] om. (add. indacimar s. l.) K 2 unde spiro dicit] Una sptis dicitur ita ras. K 5 laxaria Ka 6\' spirita D 9 autem om. K 10 putet a 1) prouidenter (corr. prudenter) K 13 spiritus legi Ka 14 apostolaB haec K - haec] hic a 16 inaniat a inaniet K exinaniat D 17 lex om. D 22 esset] est et a arb. lib. a )

448
sapientia, facile poterit dinosci. diximus ergo elementa omnia carnem appellari, id est uisibilium substantias, quorum ratio talis est, ut nihil aestiment posse fieri sine commixtione spiritali et simplici potentiae rationem horrentes ac fatuam iudicantes. hi enim, qui de spiritalibus diffidentes carnalia secuntur, nihil aliud sapiunt ac putant uerum, quam ratio continet elementorum, ut neque uirginem peperisse neque carnis credant resurrectionem, quia hoc ratio carnis, id est elementorum. non recipit — omnia enim, quae gignuntur in tempore, permixtione operante generantur —, et emortua et resoluta corpora non posse rursus reddi ad uitam, quia unum quodque elementum permixtione discreta reuertitur in propriam naturam. his . modis inflati negant futurum uel factum quod credimus, ac per hoc adseueratio illorum inimica est deo, dum stultum et inane putat quod fecit et quod facturum se promisit deus.

LIIII.

LIIII = LXXVII

LV. QVID EST UT, CUM PRIUS IOHANNES BAPTISTA TESTIMONIUM PERHIBUERIT SALUATORI, POSTEA DUBITAUERIT DICENS PER DISCIPULOS SUOS: \'TU ES, QVI UENTURUS ES, AN ALIUM EXPECTAMUS?\'

Qui Iohannem putant dubitasse, detrahunt saluatori. aut enim recte illum asserunt dubitasse aut certe inperitiae arguunt saluatorem, quia, sicut putant, male de se sentientem laudauit. sed quia falli saluatorem inpossibile est, recte audatus ab eo Iohannes est. si recte laudatus est, non dubitauit ipso enim [*]( 1 Quaeat. 52 (p. 446, 12) 10 cf. Rom. 4, 19 17 cf. loh. 1, 32 19 Matth. 11, 3. Luc. 7, 19 23 cf. Matth. 11, 11. Luc. 7, 28 ) [*]( 1 posvit a 2 appellat K 4 potentia intentionem K horrentis a ac] ad K (corr. ant), a fatuam] famam K 5 hii D 6 ac] et K 8 credant D 10 gignantur K 11 redi D credi (eorr. redire) K 12 permiitione (corr. [?] permiextioDo) D 14 eat inimica K 15 patant K quod alt. om. Ka deos om. ll. 19 snoa om. a 22 recte illi K illum recte a 25 laudatur a )

449
tempore quo misit ad Iesum Iohannes de carcere discipulos suos dicens: tu es, qui uenturus es, an alium expectamus? tunc Iesus respondit discipulis eius dicens: ite, dicite Iohanni quae uidistis et audistis. caeci uident, surdi audiunt, leprosi mundantur, claudi ambulant, mortui resurgunt; et beatus ille est qui in me non fuerit s candalizatus. abeuntibus autem nuntiis Iohannis coepit Iesus dicere ad turbas de Iohanne baptista: quid. existis in desertum uidere? harundinem uento moueri aut hominem mollibus uestimentis indutum? ecce qui mollibus uestiuntur, in domibus regum sunt. sed quid existis uidere? prophetam? dico uobis quoniam plus quam prophetam. hic est de quo scriptum est: ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparet uiam tuam. tunc et publicani laudauerunt deum baptizati baptismo Iohannis.

Quanta autem laus data Iohanni est, ut plus diceretur esse quam propheta! et beatum uocat saluator eum qui non scandalizatur in eum: quo modo laudabatur Iohannes si dubitando scandalizatus est? sed non utique dubitauit. laus enim beatum illum probat, quia non est scandalizatus. nam et saluator . idcirco ipso tempore in laudem Iohannis prorupit, ut ostenderet sensum Iohannis liberum a discipulorum eius dubitatione. Iohannes enim uolens nutantes discipulos suos corroborare in fide saluatoris, sciens exitum sibi imminere, ea, quae de ipso dicebat, ore eius uoluit confirmari. ideo ut testis uerus sit, testimonium potioris implorat, ut eorum concordia omnis ambiguitas auferretur. hoc commentum Iohannis est, ut dubio suis quasi uerbis mitteret, ut eadem audientes a saluatore, quae audierant a Iohanne, [*](\'2 Matth. 11, S Luc. 7, 19 3 Matth. 11, 4—10. Luc. 7, 22—27 15 Xuc. 7, 29 .... , _. ) [*]( 2 ea alt.] est a 4 uidetia a auditifl a -6 est ille K - . non fuerit scandalizatna in me Ka 9 moueri] agitatam (corr. m2 a. l.) K 10 ueatibua a .13 -ecce ego a . 14 praeparabit D ; 18 gui non pcaudalizatur in eum om. K 19 eum] se ,a laudatur a y si] qui a 23 Iohannis esse a 24 mirantes a . ) [*]( L. Ps.-Aug. Quliest. test. ) [*]( 29 )

450
firmarentur scientes idonei procuratoris et domini caelestis testimonium in dubium uocari non posse. idcirco et saluator quasi Iohanni respondit, ut inter Iohannem interrogantem et saluatorem respondentem discerent ueritatem.

LVI.

LVI = LXXVIII

LVII. QVID EST QVOD APOSTOLUS DICIT GALATIS: \'MIROR QVOD SIC TAM CITO TRANSFERIMINI AB EO, QVI UOCAUIT UOS IN GRATIA, IN ALIUD EUANGELIUM, QVOD NON EST ALIUD? SI ALIUD CERTE EST, IPSUM NON EST; SI IPSUM NON EST, QVO MODO NON ALIUD EST?

Ideo \'aliud\' dixit \'euangelium\', ad quod uocati fuerant, quia non hoc est quod postea sequi coeperant Galatae. ab euangelio enim Christi abducti in ludaismum fuerant adtracti sub nomine Christi, quasi hoc esset sequendum, et aliud quam quod apostolus praedicabat adfirmabant. unde sublegitur: \'sicut uobis suadent.\' pseudo enim apostoli, cum circumuenirent gentiles credentes, hoc dicebant a saluatore traditum, quod ipsi docebant, sicut continetur in Actibus Apostolorum: quia nisi circumcidamini more Moysi, non poteritis salui esse. hinc apostolus dolore euersionis illorum commotus scribit ad eos dicens: miror quod sic tam cito transferimini ab eo, qui uocauit uos in gratia, in aliud euangelium, quod non est aliud. [*]( 6 GaL 1, 6. 7 19 Act. 15, 1 22 Gal. 1, 6. 7 ) [*]( 8 saloatorem rMpondentani (00f\'f\'. saluatore respoadeDte) D 6 dicit apostolus K 7 sic om. K 8 gratiam DK 9 aliud si-aliud est] etc. a 10 non tert. om. DK 12 dicit K 13 coeperant] compererant (erenmt in ras.) K 14 abdncti edd. adducti Da ducti K in ludaismum om. K 15 esse D et aHud quam quod] aliud arrtem (autem in ras.) K aliud autem inquit a apostolus in ras. K 16 praedicabat] add. quam a. I. K sient] ei K 17 paeudo enim om. Ka com. circumuenirent] autem circumueniunt K aut circnmueniunt a 18 docebant] dicebant a 23 gratiam K )

451

Miratur ergo, quia post rem lenem et minus grauem asperitati studerent et oneri, hoc est, ut post fidei simplicitatem circumcidi se pro elementis permitterent, neomenias colerent et sabbatum elementis subiecti. et ne pseudoapostolis occasionem dedisse uideretur dicentibus aliud esse quod acceperant Galatae quam ueritatis habet traditio, statim subiecit: quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui uos conturbant et nolunt conuertere euangelium Christi. aliud ergo erat, ad quod ab apostolo uocati erant euangelium, quam quod sequi coeperant inpulsu pseudoapostolorum, non tamen aliud erat quam Christus tradiderat, ut uel per id in errorem se inductos cognoscerent et solam fidem sequerentur profitentes Christum deum et hunc sufficere ad salutem tribuendam, per quem fuerant remissionem peccatorum adepti, non per legem, quia sine lege gratia dei donat delicta.

LVIII. CUM MULTA PECCATA IN CORPUS ADMITTI UIDEANTUR — OMNIS ENIM QVI SIBI EX QVACUMQVE PARTE CORPORIS UIM INTULERIT, IN CORPUS UTIQVE SUUM PECCAT; EST ENIM QVI SE ABSCIDIT, EST QVI LAQVEO UITAM FINIUIT, EST QVI FERRUM IN SE INIECIT —, QVA RE APOSTOLUS: \'OMNE\', INQVIT, \'PECCATUM, QVODCUMQVE FECERIT HOMO, EXTRA CORPUS EST; QVI AUTEM FORNICATUR, IN CORPUS SUUM PECCAT\'?

Inperitum putas fuisse apostolum aut uim dicti explanari desideras? nam apostolus (corpus) dicens non singularem [*]( 4 cf. EsaL 1, 13 cf. Gal. 4, 8 7 GaJ. 1, 7 22 I Cor. 6, 18 27 cf. I Cor. 6, 18 ) [*]( 1 lenem Ka 3 pro Ka per D mitterent a 4 post subiecti add. ac prouocati erant id eat gratiae non legis faetores (factorem a) Ka 6 ueritaa habet (as habet tn ras.) K traditio om. K 8 eonturbent a eontvrbwit aos K sabaertere K 10 ceperant K 11 quam Ka quod D 12 uel OWl. K 18 enim om. K 19 utique otn. K 20 occidit (ecci in raa.) K 21 finit a 23 homo fecerit K 26 Impium K ) [*]( 29* )

452
hominem significauit, sed simul conprehendit et feminam. quia portio uiri est mulier. nam omnia supra dicta facinora. quae uiolenter in se unus quisque admittit, non totum maculant corpus; singularis enim peccat ac per hoc solus fit reus. in fornicatione enim totum polluitur corpus, quia consensus contaminationis et uirum tenet et feminam: ideo graue delictum esse fornicationem. pessime enim peccatur, cum quis facinori suo socium quaerit ad perditionem. si enim, ut bene uiuens etiam pro eo praemium accipiet, quem lucrum fecit. et malus non tantum in se, sed et in illo fit reus, quem participem uoluit habere damnationis, quanto magis qui fornicatur, quem constat uno delicto se ipsum bis quodam modo contaminare ! si enim in carnem, quae ex se est, peccat, bis utique se ipsum adulterat.

Si quis autem quaestionem hanc transfigurare se putat. ut aut ad ecclesiam aut ad corpus Christi dictum hoc aptet. non stabit. inproprie enim dicetur et Nouatianis similis erit, qui, ut causam furoris sui adstruat, pronuntiat eum, qui fornicatur, non:in suum corpus peccare, sed in Christi, quia Christiani membra et corpus Christi sunt, ut fornicatio hoc sit quod sacrilegium, ut talis in Christum dicatur peccare, sicut qui negat Christum. quod quidem infirmum est et fragile, quia ex quauis parte haeret in laqueum et non euadit. si enim qui fornicatur in corpus Christi peccat, cetera peccata non erunt in Christum admissa, ut si Christianus fratrem occidat aut sacrificet idolis uel aliud. genus peccati admittat, quia omne [*]( 2 cf. I Cor. 11, 8. 12 .15 cf. I Cor. 4, 6 -20 cf. I Cor. 12. 27. 6, 15 ) [*]( 2 mulier est K 3 macalat DK 4 fiet Ka 5 enim] autem a 6 delictum] add. 8. I. constat K 8 facinori suo] facinorosas (osus fill ita rda.) K - 9 lucri (i in ras. m1) K. 10 et alt. om. K alio K -11 habere] fieri K 12 se ipsum-contaminare] bis se contammare quodammodo K \' 17 Nouatiano a 18 astruat pronuntiat (in rat.) D adstruat] dbtexiaM uideatur K om. o 49 suum corpus] suum K corpus auum a* peccare] add. aasertQs (eay.) et corpua a. I. m2 K add. Mserena a 26x uel] aut K.\'\'. )

453
peccatum extra corpus est excepta fornicatione, si autem omne. peccatum non est extra corpus, sed quodcumque fuerit in Christum admittitur, qui. furatur aut qui periurat . et qui mentitur, qui percutit fratrem aut.aliud tale admittit, in Christum uel in spiritum sanctum dicitur peccare, . quod ualde absurdum est,: et tamen apostolus ecclesiam membra et corpi\\% Christi appellat, ita ut nos inuicem simus membra, quo modo; ergo \' qui\'formcatur m suum corpus peccat et non magis in, Christi? quia secundum ecolesiae mysterium non QV-strum corpus dicimur, sed Christi,. et. hoc- longe a causa est, quia qui forni* catur ideo in corpus suum peccat; (quoniam totbs;A\'dam con-. taminatur.

LVIIII.

LVIIII = LXXVIIII .

LX. CUR APOSTOLUS PAULUS PETRUM COAPOSTOLUM SUUM REPREHENDIT, QVOD. \'TIMENS EOS, QVI ERANT EX CIRCUMCISIONE, SUBTRAHEBAT SE\' A GENTILIBUS, CUM ET IPSE TIMENS EOS, QVI ERANT EX CIRCUMCISIONE, \'ACCIPIENS CIRCDMCIDIT\' TIMOTHEUM,. QVOD FIERI PROHIBEBAT, ET IPSE ERGO REPREHENDENDUS EST?

Incredibile est tantum apostolum in eo alterum reprehendisse, in quo se sciret succubuisse. hoc a tam magno uiro factum non est fas credere, quia his conpetit, qui carnaliter uiuunt. caret itaque apostoli Pauli factum reprehensu. cum enim praedicaret non circumcidi, uolens autem Timotheum secum [*]( .., 6 cf. I Cor. 12, 27. 6, 15 7 cf. Eph. 4, 25 15 Gal. 2, 12 18 Act. 16, 3 25 cf. Act. 16, 3_,,.. ) [*]( 1 extra corpus-omne peccatum om. a autem] enim K 8 pro qui-— mentitur om. K. alt. qui om. a 4 qui] aut qui a 5 uel] aut K 6 ecclesiam membra et] Ecclesiae membra a 8 corpus suum K in alt.] in corpus K 10 hec K lunge a] a longe K a longa a qui OWl. Ka fornicator K 15 ex circumcisione erant K 17 ex circumcisione erant K 23 iis K carnaliterj naturaliter K - 24 reprehenfeu scrtpsi reprehensum I) reprehensione Ka . )

454
adsumere, qui esset natus matre Iudaea, patre autem Graeco, et hoc ludaeis esset scandalum, ut ex ludaea natum incircumcisum adsumeret, tunc subiectioni se summisit ad horam et accipiens circumcidit eum. rem ergo superfluam fecit permittente eo, qui passus est. quia enim erat ex matre Iudaea, eruditus ab infantia in synagoga litteris sacris, id est uolumi. nibus Hebraeorum, permisit circumcidi se, ut ludaeis scandalum tolleret, quia zelum habebant generis sui. denique: cum Titus, inquit, esset Graecus, non est conpulsus circumcidi. Timotheum autem, quia de matre Iudaea erat, sicut dixi, non sunt passi Iudaei adsumi inter doctores incircumcisum. ad hoc illum adsumpsit apostolus, ut eum episcopum ordinaret, sicut . et fecit. eruditus enim propheticis litteris ad asserendum Christum idoneus magister inuentus est.

Apostolus enim Petrus non esset reprehensus, si se timore Iudaeorum a gentilibus segregasset, ne illis scandalo esset. sed hoc reprehensum est in apostolo Petro, quod, cum ante Graecis credentibus gentiliter uiueret, aduenientibus ab Iacobo Iudaeis timori subiectus ex gentilibus iudaizare debere docebat. hinc audit: si tu, cum sis Iudaeus, gentiliter uiuis, quo modo cogis gentes iudaizare? dubitari enim fecerat de euangelica disciplina, quod crimen est, dum quae aedificauerat destruebat. ideo simulationem) hanc uocat apostolus Paulus, quem constat, si circumcidisset Timotheum, ut non taceret rem se superfluam propter illorum scandalum facere, et ideo se cedere, propter [*](1 cf. Act. 16, 1 3 cf. Gal. 2, 5 4 cf. Act. 16, 3 6 cf. II Tim. 3, 15 8 Gal. 2, 3 18 cf. I Tim. 1, 18 18 cf. Gal. 2, 12 20 GaL 2, 14 23 cf. Gal. 2, 18 ) [*]( 1 qui] add. cam Ka natus om. K 3 tunc] tulit a se] om. K esse a snmmisit] oessit K om. a 7 iadeoram K circDDlcidit D 11 inter doctores assami K 13 et om. Ka enim] add. in K 15 more KIA 17 credentibus gręeis a 19 timori (corr. timore [?]) D timore Ka anbiectusjcoegit K gentil.] gentibus K add. credentes K credentibas a debere-iudaizare om. K 21 dubitare K 22 disciplinaJ doctrina K quae] quod K ediflcauerat (r in ras.) D 23 paulus apo- stolus K 24 se rem K 25 et ideo-Iudacam om. K se cedere] aeeedere a )

455
quod matrem haberet Iudaeam. nec enim Iudaei insisterent, nisi minime occasions matris ludaeae, quia hoc inuenta possent inprobare gentilibus nec habere facile de his scandalum, qui non essent de genere Israhel. non ergo simulatione hoc fecit, sed uiolentia; supra dicta enim causa simulationem habuit non minimam. nam multi reprehensi sunt in hac causa, ita ut aliqui Iudaeorum et Barnabas consentirent huic simulationi.

LXI. QVEM SPIRITUM APOSTOLUS SALUANDUM ASSEBIT, CUM DICIT TRADI HUIUS MODI HOMINEM SATANAE IN INTERITUM CARNIS?

Interitus carnis est, cum quis uoluptatibus et desideriis carnalibus deditus gehennam sibi procurat; interitum enim ex opere carnis adquirit. ex his enim totus fit carnalis, quia, sicut secundum legem uiuens totus homo spiritalis efficitur, ut etiam caro hoc dicatur quod anima, ita, si secundum desideria mundi et uoluptates libidinum uiuat, totus homo fit caro proficiens in interitum carnis; id est, ut sicut caro, propterea quod fluxa et corruptibilis et mortalis est, amissa anima deformatur — carens figura defluit in interitum; interit enim, cum uigorem omnium membrorum amittit —, sic et anima de tali corpore deformata est, cuius uigore despecta erat in poena cum carne, in qua se uitiis maculauit, ut nullus profectus sit carni per animam, sed interitum habeat anima per carnem, quia non corpus gubernauit spiritaliter, cum regina data sit carni, sed ipsa docet opera carnalia.

Talem igitur hominem cum ecclesia abicit, spiritum habet saluum, sanctum scilicet, qui ecclesiae curator est, [*]( 1. 2 cf. Act. 16, 1 7 cf. Gal. 2. 18 8. 11. 26 cf. I Cor. 5, 5 9 I Cot. 5, 5 ) [*]( 7 xadgorum (corr. iudeoram) D 9 tradidi a 10 carnis] add. etc. a 15 desiderium a 16 totus oiuat K 17 ut sicat pleonastice pro sicat 18 eet om. K carait a 21 eet] et K cuins] in eine Ka erat] erit K poenam mauult Engcibrecht 25 docet] didicit K ducit a 27 sanctum scilicet] epiritam saactam K )

456
quia, si passi fuerint talem inter se habere, qui uxorem patris polluit libidine, ut lege eum possint conpellere, ne contaminet omnes, et spiritus sanctus recedat ab ecclesia propter pollutum, non habebit saluum spiritum ecclesia. quod enim amittitur non est -saluum et in die domini. nudi ab spiritu: inuenti inter filios dei conputari non poterunt. spiritus en.im testimonium perhibet quod sumus filii dei.

Haec apostolus ad plebem loquitur, quia adhuc episcopi ecclesiis non erant locis omnibus ordinati. ideo plebem iubet hoc facere, quod facturus esset, si illic creatus fuisset episcopus, ut conspirantes. in unum eicerent illum de coetu suo, ne consentire uiderentur operibus eius, quia qui non arguit eum,_ quem potest, sed recipit quasi non errantem, delinquendi illi fomitem. praestat, qua causa contaminatur et ipse fugans a se spiritum sanctum. -

Ad. Thessalonicenses namque simili modo inter cetera dicit: integer spiritus uester et anima et corpus sine querella in aduentu domini nostri seruetur- ipse idem sensus est; hoc est enim \'saluum\' esse, quod \'integrum\'. nam dicit rex Daniheli: salua sunt signa, Danihel? et ille re* spondit: salua,.rex, id est Integra\', ut nobis sit integer spiritus, cum non nos deserit. quos enim spiritus deserit, iam non erunt integri in causa regenerationis, quia non habent eum, per quem filii dei uocabantur. nec hoc est contrarium, [*](1 cf. I Cor. 5, 1 4 cf. I Cor. 5, 5 5 cf. II Cor. 5, 8 6 Rom. 8, 16 17 I Thess. 5, 23 20. 21 Dan. 14, 16 ) [*]( ...... 1 talem inter se] inter se talem quem K qui] om. K quem a 2 polluit-contaminet] nouerint (uerint in ras.) libidinis ut fut eras.) lege cum possint eum pellere (add. mg. talis) contaminat K habentem non potuit lege imposita pellere contaminat a 3 spiritus sanctus] spQs sčs (add. ab eo a. I.) K sanctus spiritus a recedit Ka ab] et Ka propter poll. non] quia pollutus non K quia fuit pollicitus ante a 4 ecclesiae Ka admittitur Ka 6 enim] etenim a est enim qui K 8 adhnc] ab hiis K 10 hoc om. a illi Ka 11 ne] nec K 15 Bpiritum sanctum] ipsum factum a 18 idem om. Ka 19 est pr. om. K esse] est K 20 DaniheliJ ad danielem Ka saluane Ka Danihel om. Ka ille] daniel Ka 24 uocabnntur Ka )

457
si ipsum spiritum dicamus nobis peccantibus nos deserere et integrum non esse. ideo enim integer non est, dum nos deserit, qui dux et rector noster erat,. quia, si caput nostrum est, et nos membra eius. cum autem aduersum aliquid facimus, non ille nos, sed.nos illum uidemur deserere et tunc ille uidetur integer non esse, cum nos amittit. hoc enim uerum ac manifestum est, quia non ille se. a nobis auertit, sed nos ab illo, cum peccamus. et ad Colosenses inter cetera ait: ex quo omne corpus subministratum.et productum crescit in crementum domini, quod iuxta sonum uerborum si accipiamus, non conuenit — nec enim deus aliquid dehabet, ut crementum faciat per nos —, sed, nos dum reuertimur. ad auctorem uitae nostrae et. confitemur illum, adquirit nos ad salutem et crementum facit in nobis diuinitas, ideo in eis qui ab eo recedunt, detrimentum est. hoc est ergo integrum non esse, quod est et detrimentum facere.

LXII. QVARE SALUATOR: \'ORATE\', AlT, \'NE FIAT FUGA UESTRA HIEME U;FjL SABBATO,\' CUM TEMPUS PERSECUTIONIS HUIUS DIFFERRI NON POSSIT DICENTE APOSTOLO: \'QVIREUELABITUR IN SUO TEMPORE\', ET IN ACTIS APOSTOLORUM: \'DEFINIENS\' INQVIT, \'TEMPORA ET TERMINOS HABITATIONIS EORUM\'? ET CUR HIEME FUGERE UEL SABBATO EXIRE NON LICEAT [SIGNIFICAT]?

Hieme tuta fuga non est; frigora enim sunt, imbres assidui, ninguit, gelat, flumina exeunt; ideoque fugientibus pergraue [*]( 8 Col. 2, 19 18 cf. Act. S, 15 17 Matth. 24, 20 20 II Thess. 2, 6. cf. 2, 8 21 Act. 17, 26 ) [*]( J ipsum spiritorn] spiritam sanctum a 2 ideo enim] eum X tunc enim a non alt.] non (add. aere 8. non) K dam nos deserit qui] quia datur nobis ut Ka 3 erat] sit Ka quia si] quasi Ka 4 eet om. Ka nos] add. uelut Ka 9 et] ac K 10 incrementum Ka accipiam Ka 11 aliquid om. K dehabet] habet K 13 acquirens Ka 14 et om. Ka fecit Ka ideo-detrimentum est om. K 15 ab eo om. a 17 orate] orat et a 21 actibus Ka apostolus inquit definiens a 22 fugiendam D fagam a 23 non exire a ezire (add. longius a. h) K liceat om. a significat seclusi, quod retinet Engelbrecht licere scribens )

458
est. latere enim in siluis non possunt neque in montibus . neque in speluncis. sabbato autem iuxta Iudaeos longius a ciuitate exire non licet nec altum ascendere ac per hoc fugere sabbato non potes. quo modo autem haec tempora fugam tutam non faciunt propter inpedimenta supra dicta, ita et fuga nostra tuta non erit, si nos obligatos inpedimentis carnalibus inuenerit praedicta persecutio. detinent enim homines quasi conpedes desideria saecularia et facultates mundanae nec seductionem diaboli possunt effugere. ideo ergo orandum est ne tempore, quo fugiendum est, hiemis et sabbati in nobis ratio inueniatur, sed ut liberos nos ab his inpedimentis dei praestet auxilium, ut non sit, quod nos desiderio sui captos mancipet mundo. quoniam ergo de nouissima persecutione loquebatur saluator, quae futura est tempore Antichristi, ideo hiemem posuit, quae nouissimum tempus est; et sabbatum similiter, qui postremus dies est, ut, sicut his temporibus aspera et difficilis fuga est, ita significaret illo tempore tam graues futuras persecutiones et pressuras, ut uix aliquis eas possit effugere.

LXIII.

LXIII = LXXX