Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

\'Saluator non solum diabolo\' temptanti respondit, sed et ludaeis, per. quos! crudelitatis suae impietatem egit in saluatorem. praescius enim Iudaeos se inimicum legis dicturos patris eorum inpudentiam [diaboli testimoniis legis conpressit, ut patrem in filios et filios in patrem condemnaret.

XXX.

XXX = LVII.

XXXI.

XXXI = LVIII.

XXXII. EUANGELIUM TESTATUR QVIA (NEMO UIDIT DEUM\': CONTRA IACOB ET MOVSES ET ESAIAS ASSERUNT DEUM SE UIDISSE. SED DICIT QVIS: «PATREM NEMO UIDIT). QVID AD REM? SI FILIUS UISUS EST. UISUS EST ET PATER., QVIPPE CUM PATER ET FILIUS UTERQVE UNUS SIT DEUS ET IN SUBSTANTIA ET IN IMAGINE, QVIA DUORUM UNA IMAGO EST ET, SICUT IPSE DICIT.: \'QVI MEUIDET, UIDET ET PATREM.\' QVO MODO ERGO NEMO UIDIT PATIi,EM_ DEUM, CUM FILIUS DICAT UIDERI PATREM, CUM IPSE UIDETUR, QVIA NEQVE ALTER DEUS.? SI £ RGO ALTER.NON EST, IPSE . IDEM, QVIA UNUS EST, UISUS EST DEUS.

Quantum ad euangelistam pertinet, de patre deo hoc dixit, quia nemo uidit d.e.uw, nisi. filius unigenitus, qui est [*]( : 6 fcf., Matth. 4, 4. 7. 10 = . .10 cf. Ioh. 8, 44 13 Ioh. 1, 18 16 Qf. Gen. 32, 30 (31) Ex. 24, 17. 18 Esai. 6,1 15 cf. Ioh. 6, 46 20 Ioh. 14, 9 26 Ioh. 1, 18 1 \'\' ) [*]( 6 resistit\' cr lO patres DK-frontes Km2:. I.\' eorôm] add. et DK inpfc-adetrtiiarn - D . diaboli uncinii inclusi 15 M deum K 17 et pater est Ka., 18 ait wausATa . 19 una om. a 20 ipae] filius K \'21 deum patrein uidit K :. - . .-- )

439
in sinu patris, ipse enarrauit. credamus filio; ipse enarrauit enim quia nemo, nisi ipse, uidit deum. hoc autem ideo dixit, ut doceret se semper. apparuisse patriarchis et prophetis. non ergo hoc ad unum deum pertinet, sed ad personam patris, de quo non potest aliter dici quam deus pater. filius autem sic se uisum dicit, ut inuisibilis sit tamen, in eo ipso, cum uideri putatur. uisus enim hic intellectus est, quia non utique oculis uisus est, sed mente intellectus, et hoc fuit uidisse intellexisse, in eo quod apparuit ibi inesse deum. cum autem dicit saluator: qui me uidet, uidet et patrem, non utique ad oculorum uisum hoc retulit, sed ad mentis, et ut nihil inter patrem et filium diuersum esse putaretur. neuter ergo eorum uisus est iuxta substantiam; circumapparentia autem solus filius uisus est mente, non carnalibus oculis, quia inuisibilis est sicut pater.

XXXIII. QVID EST UT SALUATOR, MULIERI AUENIGENAE, ID EST CHANANAEAE, INTER INITIA MISERICORDIAM DENEGARET. CUM ET CENTURIONI ALIENIGENAE ET LEPROSO, QVEM IPSE IESVS ALIENIGENAM DIXIT, BENEFICIUM IMPERTIENDAE SALUTIS NON NEGAUERIT?

Dignum factum saluatoris ipsa causa designat. absurdum enim erat et ad iniuriam promissionis patrum proficiebat, si mulier, quae Iudaeorum deum confessa: non fuerat,- acciperet beneficium promissum genti confitenti deum. ideo inter initium negatum est illi. adubl-autem ceruice flexa saluatoris uerbis fidem non negauit, sed confessa est Iudaeos credentes esse [*]( - 10 Ioh. 14, 9 17 cf. Matth. 15, 24 : 13 cf. Luc. 7, 10; 19 cf. Luc. 17, 14.18 ^ _.... ) [*]( ) [*]( .5 dici aliter a . 7 utique non K - 8 et] sed K 9, quod in eo _K ibi] sibi K 10 uidit uidit a 11 hoc om. K 12 eorum om. K 13 circum apparentia D 15 sicut] add. et K 24 non confesaa a 25 inter initium ideo a 26 negatus D negatum K (m in ras.) adubi seripsi at ubi DKa. )

440
filios, gentes autem canes uel seruos, per quod iunxit se fidei dominicae, quia serui dominum indicant et dominus non est sine seruis, unitas facta est subiecti et subicientis. hinc est unde meruit consequi quod precata est. centurio autem, qui beneficium a saluatore incunctanter accepit, olim se dei rebus infecerat. denique dicunt maiores Iudaeorum ad dominum: dignus est ut praestes illi; diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificauit nobis. leprosum uero (alienigenam) dixit dominus, non fide, sed natione. erat enim Samaritanus, quos constat ex origine esse Babyloniorum. et hic tamen non sine confessione consecutus est beneficium, quia dictum erat discipulis a domino: in uiam gentium ne abieritis et in ciuitatem Samaritanorum ne introieritis, . sed ite potius ad oues, quae perierunt domus Israhel; hoc est, ut non prius praedicaretur Samaritanis et gentibus quam Iudaeis, quorum fuerat promissio haec. adubi autem coeperunt Iudaei repudiare fidem Christi, tunc et Samaritanae se obtulit saluator et post crucem centurioni Cornelio; a Chananaea autem requisitus suscepit eam, quia adhuc non erat tempus, ut offerretur illi salus.

XXXIIII.

XXXIIII = LXIIII,

XXXV.

XXXV = LXV

XXXVI.

XXXVI = LXVII

XXXVII.

XXXVII = LXVI

XXXVIII.

XXXVIII = LXVIII [*]( 7 Luc. 7, 4. 5 9 cf. Luc. 17, 18 12 Kattb. 10, 5. 6 18 cf. Act 10, 44.-) [*]( 2 indicant a iudicant DK 5 incunctanter om. a 7 dignum D dignae K (a ita ra.t,) 13 ciuitatem a cum codd. bibl. kg, cioitatea DK 16 adubi autem scripsi, cf. Study of Ambat. p. 71 at ubi D at ergo ubi K at ubi ergo a 17 Iud. coep. a 18 a om. a 19 Chananaeę a non erat adhuc a 20 illi] om. K illis a )

441

XXXVIIII. PETRUS APOSTOLUS DICIT: \'CHRISTUS MORTUUS EST PRO NOBIS\', PAULUS UERO APOSTOLUS ASSERIT, QVIA ET PRO SE MORTUUS EST: TACTUS/ INQVIT, \'OBOEDIENS USQVE AD MORTEM; PROPTER QVOD DONAUIT ILLI DEUS NOMEN, QVOD EST SUPER QVNE NOMEN,) QVOD SI ITA EST INPERFECTUS UIDEBITUR FUISSE, QVI PER OPERA SUA FECIT AUGMENTUM.

Filium dei perfectum natum esse de deo nemo fidelium ambigit. omnia enim diuinitatis paternae accepit nascendo de deo patre. tunc ergo accepit nomen, quod est super omne nomen, id est ut hoc dicatur quod pater, deus. nam nihil apud eum futurum dicitur; omnia enim ante se habet. ideo ad haec omnia creanda et restauranda natus est. nam utique ordo et ratio hoc habet, ut paterno nomini omne genu flectatur. hoc pater donauit filio propter ea, quae erat acturus; donauit autem quando genuit. sic enim illum genuit, ut in eodem honore esset, quo ipse pater est

XL.

XL = LXXII.

XLI.

XLI = LXXIII

XLII. IOHANNES AD DOMINUM: \'TU ES, QVI UENTURUS ES, AN ALIUM EXPECTAMUS?\'

Sub sua persona discipulorum suorum agit causam. nec. enim Iohannes dubitabat, qui dixerat: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccatum mundi, sed, ut discipulis suis satis faceret, mittit illos suis uerbis, ut saluatoris ore firmaret, quod ipse de illo docebat, ut post excessum suum sine dubitatione aliqua discipuli sui Christum sequerentur. [*]( 1 I Petro 2, 21 8 PhU. 2, 8. 9 . 11 Phil. 2, 9 15 cf. Phil- 2, 10 20 Matth. 11, S. Luc. 7, 19 23 Ioh. 1, 29 ) [*]( 9 de deo esas K 18 eum] deum K se om. K 15 ordo (o pr. ex d) D patcrno nominij patri non homini Ka genns a 18 quo K qsod Da 22 nee] non a 24 peccatum D peccata Ka mundi (ex mondi [?]) D. )

442

XLIII. QVID EST UT, CUM SALUATOR OMNES PROPE UERBO CURASSET, CAECO TAMEN PER LUTUM DE SPUTO FACTUM OCULOS REFORMASSET?

Hoc saluator ad confusionem illorum fecit, qui creaturam accusant. quando enim non aliter uitium - accidens- corpori emendauit quam conditor fecit, auctorem operis huius commendauit. per id enim emendauit, quo erat conditum. omne enim quod fit, si lapsum per id quod fuerat factum reformetur, rectum factum probabitur. si enim saluator per haec se deum testatur, quia damna et uitia corporis. emendauit, quanto magis deus est, qui ipsius corporis inuentor est!

XLIIII. QVID EST. UT ADMIRABILEM ET INCOGNITAM UIRTUTEM FACTURUS, LAZARUM SCILICET A MORTUIS RESUSCITATURUS, FLERET AUT LOCUM, UBI POSITUS ERAT, QVASI IGNARUS QVAERERET?

Saluator deus et homo est, ac per hoc duas uices egit semper, ut, quod hominis affectus habebat, ploraret, sed, quia et deus erat, hunc quem fleuit resuscitauit. a minimis ergo semper ad maiora uenitur, ut, quia homo cernebatur, hoc se probaret esse, quod uidebatur; deum autem se operibus asserebat.