Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Similiter et quod esuriit, non sua causa, sed nostra est. ieiuniis enim cum superatae fuissent temptationes diaboli, quae ideo scriptae non sunt, quia ad profectum non pertinent, postea, id est post quadraginta dies, permisit se famem pati, ut — quod hominis erat — pateretur famem, ut uidens diabolus, qui iam fuerat superatus, infirmitatem in eo famis incitaretur rursum ad temptandum, uidens hominem esse, a quo uincebatur.
Hoc enim fuit mysterium saluatoris, ut, quia homini uicto insultabat et dominabatur, ab homine uinceretur, ut dei uirtus homini uictoriam adquireret. sic magis uilis effectus est satanas, cum et homilem cernit et uirtutem non hominis intellegit. mirabatur enim stupore hebetatus quod mysterium inesset quod se lateret, ut potestas esset accedendi, circumueniendi non esset. duabus enim ex causis torquebatur. uidens enim infirmitatem accedebat et inueniebat uirtutem, ut cernens hominem suspectus esset de dei uirtute. ad hoc ergo esuriit, ut inluderet astutiam satanae. idcirco autem non amplius ieiunauit, ut concordaret Moysi et Heliae. [*]( - . 2 cf. Matth. 4, 2 4 Eccli. 2, 1 80 cf. Ex. 24, 18. III Reg. 19. 8 ) [*]( _-1 quadraginta a 2 et poatea—ieiunanit om. K et om. a quadra. ginta a 5 animam tuam Ka 15 profectum] add. dottrinae a 16 se famem pati om. a 17 ut alt. om. a 18 qui] adcL ut a infirmitate Da 22 magis] malup K 80 Helye a )
Baptismum Iohannis coeptum non cessauit, sed additum est ei quod deerat. Iohannes enim tantum baptizauit, non spiritum sanctum credentibus dedit, sicut et ipse dicit de saluatore: ego quidem baptizo uos in aqua in paenitentiam, ipse autem uos baptizabit in spiritu sancto. hoc est quod dicit: *per me remissio peccatorum, non tamen datur spiritus sanctus, ut purificati filii dicantur; hoc enim saluatori reseruatum est, utpote domino, ut filii dei non fierent, nisi accepto a filio dei spiritu sancto\'. effectus ergo baptismi Iohannis, quod tacite operabatur sine interrogatione, non tamen sine saluatoris mentione, ut firmum esset quod agebat, trinitatis est donum, quod dignatio saluatoris ostendit dans formam trium nominum, quae a primordio sub unius dei nomine uel persona unum opus et indifferens operata sunt. interpretatio ergo accessit ad baptismum Iohannis cum significatione latentis dudum mysterii; accessit et amplius donum, ut baptizati accepto spiritu sancto sint filii dei. amplificatum ergo est, non euacuatum.
Legis quidem unum nomen est, sed tripertitam habet intellegentiam. prima enim pars legis de deo est; si enim lex a [*]( 1. 22 Matth. 11, 13. Luc. 16, 16 8 Matth. 8; 11 16 cf. Matth. 28, 19 26 Rom. 13, 1 ) [*]( 7 de saluatore dicit a 8 quidem om. a poenitentia DK 22 lohannemj add. et post a 25 eubditos debere esse a 26 inquiunt D 27 ordinata Ka 29 sic a-) [*]( 28* )
XX = LXVIIII
XXI = LX
Soluit sane sabbatum saluator, sed sine praeiudicio dati sabbati. dum enim sabbati iam tempus cessaret, Iudaei autem sabbatum adhuc manere assererent, saluator sabbatis operans et infirmo lectum suum sabbatis portare praecipiens secundum sensum Iudaeorum sabbatum soluebat. nam iuxta ueri fidem quo modo tale est si dicatur quod iam cessauerat, quale est si dicatur de aliquo, qui expraefectus dicendus est et iniuriam passus sit, quia praefectura iniuriam passa est, non ergo sabbatum solutum est, sed homines, qui inprudenter sabbati [*]( 4 Ez. 20, 12. Deut. 5, 16 19 Ioh. 5, 18 22 cf loh. 5, 10 etc. Matth. 12, 2 etc. 23 cf. Matth. 9, 6 etc. ) [*]( 4 se ex D lex a 11 ab ipso est et] est ab ipso a 12 jpaam] ipsum a 17 quando—est mn. a 19 et reliqua] sed et patrem anum dicebat deum a 25 quo modo om. a 27 sit] fuerit a 28 impudenter a )
Quoniam tonitrua terrorem incutiunt, hac causa filios tonitrui dominus discipulos appellauit, quasi eius filios, qui timendus sit. quamuis enim tonitrua collisione nubium fiant, uoluntate tamen dei fiunt et sunt terribilia.
XXIIII = LVIIII
XXV = LXI
XXVI = LXIII
XXVII = LXII
Sic natus saluator ex uirgine est, ut et Christus esset et dei filius, non factura, sed ortu. adhuc autem in minori aetate potentiam suam euacuans, hoc est a potestate sua dissimulans, inpudentiam diaboli non prouocauit. baptizatus autem descendente in se spiritu sancto, cum apparuisset hominibus testimonio dei patris qui esset, aemulatione zeli ductus est inimicus ad inuidiam uidens hoc factum sibi obesse; intellexit enim ordinationem baptismatis ad salutem hominum procuratam. ideoque accedit ad saluatorem huius rei principem, non ut approbet, sed ut locum inueniat euertendi. temptatio enim aliquando ad probationem fit, aliquando subdole ad [*]( 4 cf. Marc. 3, 17 15 cf. Marc. 1,1 18 Matth. 4, 3 ) [*](4 uideantu* filii] uideatur filioa D uidontur filii K 8 deus K om. a 18 et reliqua] etc. a .20 filiaa dei a 24 qui esset om. Ko. 25 iniuriam a 29 sub dolo a\' )