Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Nonnulli adeo scelera sua criminaque defendere cupientes: \'nihil\', inquiunt, \'prodest, bene an male uiuas. neque enim ista nunc deo cura est, ut te diuersa pro instituto proprio morboque gerentem sollicite festinet aspicere et foedis aliquando tuis actibus oculos permiscere. uana sunt omnia, quae ut libitum fuerit celebrantur. is qui ad deum pertinet secretus est et remotus ab istis rebus humanis et ideo nec irascitur nec mouetur. nulla illi humanarum rerum, nulla nostri actus est contemplatio; totus rotati saeculi cursus et quaedam mundani orbis inexplicabilis uolutatio ita correptum rapit et proicit, ut stultus credatur quisquis se ad curam dei reuocari posse putarit. nec martyrum quidem probandus est animus, [*](1INCIPIUNT QUFDAM QUESTIONES SCI AUGUSTINI DE UETERI \' ET NOUO TESTAMENTO D incipiunt questiones noui et ueteris testamenti K Titulorum indicem, quem exhibent codices, hic dare supersedemus, quippe qui concordent Jere ad uerbum cum eis, qui siue infra siue supra singulis quaeslionibus sunt praepositi 24 tota (corr.) D 26 reuocare a 27 putarit hngelbrecht putaret DKa ) [*]( 27* )

420
qui deum suum, quem misericordem esse pronuntiant, effusione sui sanguinis aestimant delectari. nihil deo carum in nobis, nihil est odiosum; nulla mortis nostrae condicione, nulla sanitatis integritate laetatur nec quid ubi geratur scire desiderat, non quod inpossibile sit diuinae maiestati omnium fere quae gesta sunt uel geruntur habere notitiam, sed quod scire nolit miserias hominum uanitatesque mundanas. sic denique scriptum est: uanitas uanitantium, uniuersa uanitas.\'