Exameron

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

sane nec ipsi a suis potentiae euasere uiolentiam [*]( c ) et auaritiae potiorum subiecti ubique inferiores sunt. quo quisque infirmior, eo <plus> praedae patet. et plerique quidem herbis pascuntur ac minutis uermibus; sunt tamen qui inuicem se deuorent et sua carne pascantur. minor apud illos est esca maioris, et rursus ipse maior a ualidiore inuaditur et fit esca alterius praedator alieni. itaque usu uenit, ut, cum ipse alium deuorauerit, ab alio deuoretur et in unum uentrem uterque conueniant cum deuoratore proprio deuoratus [*]( D ) sitque simul in uno uiscere praedae uindictaeque consortium. et ipsis sponte forte haec adcreuit iniuria, sicut in nobis non ex natura coepit, sed ex auaritia, aut quia ad usum hominum dati sunt, in signum quoque facti sunt, ut in his nostrorum morum uitia uideremus et caueremus exempla, ne quis potior inferiorem inuaderet daturus in se potentiori utuntur iniuriae. itaque qui alterum laedit sibi laqueum parat, in quem ipse incidat. [*]( 11 Baa. 1&2 C (65 A) ) [*]( 1 par (para Pm2 et C) utraque II utraque pars -V 2 qui m C 3 de in mg. m2 S, om. શM\'B 4 possit II (-et m2 G) densos (o RB u) m3 C m2 C 8 alia C et C m1 P talia C m3 G m2 11 plus addidi, magis post praedae ed. Paris. o. 1661 maiori (s. M. m2) praedaeશ 13 deuorant r pascuntur 11 14 esca maioris (maiori B) est (oMt. et) 2V a G\' m2 om. CF, in P unius litt. f<M. est 17 conueniunt MS conueniat Atr. CarM..DtM. Uind. coratore N 18 sitque MS sit tUque II fitque N\'B 19 ipsi 11 (-is m2 (?) 20 aut C (u.M a) 23 daturos C (-us Mt3) 24 laedit C (1 ex d) )

150

Et tu piscis es, qui uiscera inuadis aHena, qui demergis [*]( E ) infirmum, qui cedentem persequeris usque in profundum. caue De dum illum persequeris, incidas ipse ualidiorem et deducat te m alienas insidias qui tuas uitat priusque tuam spectet aerumnam qui te persequente propriam reformidabat. quid interest inter diuitem inprobae cupiditatis ingluuie absorbentem infirmorum patrimonia et silurum minorum piscium uisceribus aluum repletum? defunctus est diues et nihil ei [*]( F ) sua spolia profuerunt, immo magis eum rapinarum suarum detestabiliorem fecit infamia. captus est Syria et inutilis praeda detecta est. quanti in eo repperiuntur, qui alios deuorauerant! et tu diues habes in sinu tuo alterius praedatorem. ille habebat facultates pauperis, quas inuaserat: tu eum oppnmensopprimens duo patrimonia tuis facultatibus addidisti et adhuc tanto non satiaris augmento et dicis quod alios uindicaueris, cum eadem committas quae ulcisceris, iniusto iniustior et iniquo iniquior et auaro auarior. uide ne idem te qui piscem illum finis inueniat; amum sol et retia. sed praesumis de potentia quod nemo tibi possit resistere: [*]( 85 A ) praesumebat et silurus quod amum nemo sibi iaceret, nemo : tenderet retia, et, si incidisset, uniuersa disi\'umperet: et tamen fuscinam non euasit aut nexus uinculi ualidioris incurrit, quibus se non posset exuere. sine dubio et hominum iniquitas quo grauiora commiserit, eo magis scelere suo tuta esse non poterit, quin aliquando dissoluat quod pro scelerum pretio constat difficile posse uitari.