Exameron

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

piscis ergo es, o homo. audi quia [*]( B ) [*]( 1 Bas. 152 D,153 A (65 AB) ) [*]( 3 ipse in Atr. (in a. M.) Carn. DtM. Uind. 4 taas C (a in r<M.) 5 spectet C m2 MS expectat G m1 expectet ce<. persequente GV persequentem ce<. 7 de minorum jV 10 detestabiliorem C (e alt. in reM.) 11 eo C in raN. MMHM litt. 14 addisti II (cotr. m2 G\') 18 hamum G m2 9t m2 3f6\' cane et n caue caue N 20 hamum S et m2 GશM sibi nemo F Brux. 21 disrumperet F dirumperet 3f<S\' 25 qui.n C 26 possit C et (posse nt3) G posset PF quia M CP et (si del. m2) C )

151
piscis es: simile est regnum caelorum reti misso in mare, quod ex omni genere piscium congregauit. cum autem esset inpletum, duxerunt id ad litus et sedentes elegerunt optimos in uasis suis, malos autem foras miserunt. sic erit in consummatione saeculi. exibunt angeli et separabunt malos de [*]( c ) medio iustorum et mittent eos in caminum ignis. sunt ergo et boni et mali pisces; boni seruantur ad pretium, mali statim ardent bonum piscem nec retia inuoluunt, sed eleuant, nec amus internecat atque interiicit, sed pretiosi uulneris perfundit sanguine, in cuius oris confessione bonum pretium repperitur, quo tributum apostolicum et census Christi proprium. sic enim scriptum est dicente domino: proprios terrae a quibus accipiunt tributum uel censum? a [*]( D ) filiis suis aut ab alienis? et respondente Petro \'ab alienis\' ait dominus: uade ad mare et mitte amum et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle, et aperto ore eius inuenies ibi staterem; illum sumens dabis pro me et te.

noli igitur, o bone piscis, proprios amum timere; non occidit, sed consecrat. noli quasi uilem te contemnere, quia uides corpus infirmum. habes in ore tuo quod et pro Petro et pro Christo offeras. noli timere Petri retia, cui dicit Iesus: duc in altum et [*]( E ) laxato retia; non enim in sinistram partem mittit, sed in dextram, sicut iussus a Christo est. noli timere sinus eius, quia dictum est ei: ex hoc eris homines uiuificans. [*]( 1 Matth. 13, 47—50 11 Matth. 17, 27 13 Matth. 17, 25—27 23 Luc. 5, 4 26 Luc. 5, 10 ) [*]( 3 duxerunt C (u pro in ras.) 5 foris P (corr. m3) F (corr. m2) N\' consummationem 11 7 caminum m2 CGશ camino m1 C\'<?M et PVM\' et (o ex um m2)શ\' 8 sunt... pisces om Vશ\' et pro oat. MS 10 etleuant CJPF hamus m2 Gશ e< MS 15 an ab B 16 ua*de C 17 hamum m2 CNM\' et MS 19 dabis IIશ\'MS da eia શM\'B 20 hamum m2 Gશશ\' et MS 24 laxato. C (p ut uidetur croa.) 25 dexteram GPશ\'MS sinum 3t\' )

152
ideo misit retia et conplexus est Stephanum, qui de euangelio primus ascendit habens in ore suo statera iustitiae. sua confessione constanti clamauit dicens: ecce uideo caelos apertos et filium hominis stantem ad dexteram dei. pro hoc pisce stabat dominus Iesus; sciebat enim esse in ore eius pretium sui census. denique glorioso martyrio et [*]( F ) Petri iudicium atque doctrinam et Christi gratiam locuples adsertor inpleuit.