Exameron

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

et causa manifesta est, quoniam in nobis pulmo per [*]( E ) thoracis laxiora penetralia recipit spiritum et, cum ipse sit <poris> plerisque penetrabilis, spiritus infusione interiorem calorem refrigerat. thorax enim ut suscipit alimenta, ita superflua ciborum et sucos salubres sanguinemque discernit: discerpunt pulmo collegerit, unde facilius ad eum potest aspiratio spiritus peruenire. pisces uero branchias habent, quas nunc plicant et colligunt, nunc explicant atque aperiunt. in hac ergo collectione et apertione dum suscipitur aqua et [*]( F ) transmittitur ac penetrat, respirationis munus uidetur impleri. propria igitur natura est piscium nec communis cum ceteris, specialis usus et a ceteris uiuendi quaedam separata ac secreta substantia. propterea non nutriuntur neque ut terrena animalia manus humanae tactu et delenimento aliquo delectantur, etiamsi seruati in uiuariis suis uiuunt.

Quid autem de densitate dicam dentium? non enim ut oues [*]( 84A ) [*]( 24 Baa. 152 C (64 E) ) [*]( 1 spiramini C (-na m3) qui II (quia m3 C m2 C) auriendi C auri F hauriendi (h m2) Gશશ\' 2 his qui C (qui del.) 5 interclusio 11 (i alt. eras. G) 6 commeatus II (-tu m2 C) quia C s. M. 7 expertes n exsortes Jf exortes cet. 8 sui esse n esse sui jK esse sui sui uiui esse N\'B 9 in OM. N 10 recepit PVM\' et (corr. m2) G3t sit ipse N 11 poris add. ed. Rom. penetrabilis M<S\' penetralis eet. 12 thorax MS torM ce<. 15 branchias <S\' (h s. M.) 2)<M. rcH. brancias GF9tJf branthias B (h s. M.) brantias cet. 18 implere MS 20 ac IIMS et N4 B 23 uiuunt C (u alt. a. M. m3) uiuant S Trec. 24 bos aut Quis (oues 3t) N )

149
aut boues ex una parte dentes habent, sed pars utraque armata est dentibus, quia in aqua sunt et, si diutius cibum [*]( B ) uersarent et non cito transmitterent, aquarum eiusmodi de dentibus eorum esca posset auferri ac dilui. ideo densos et acutos habent, ut cito incidant, cito conficiant cibum, facile et sine aliqua mora et dilatione transmittant. denique non ruminant, solus tamen scarus in his ruminare perhibetur, ut ferunt quibus aut euentus aut usus fuit aut studium talia conprehendere.