Pulchre autem exposuit nobis propheta quid sit quod ipse ait quia fecit deus solem in potestatem diei et lunam in potestatem noctis. nam in ipso psalmo centesimo tertio, de quo supra diximus, scripsit: fecit lunam in tempora, sol agnouit occasum suum. cum enim [*]( 4 Bas. 117 C (50 B) 8 Luc. 12, 48 13 Psalm. CIII 27 sq. 15 Psalm. CIII 30 17 Matth. 6, 26 23 Psalm. CXXXV 8 sq. 25 Psalm. CIII 19 ) [*]( 2 subito G 3 serenius C serenus VN\' 5 coronatum floribus MS 6 pudes CP uenerante M (corr. m2) uenerande S (corr. m2) 7 renidere MS 10 nuncopatum (corr. m2) CG nunccopatum P (nunccop. m2) 14 eis CPaL\'M\'MS et (ex illis) a illis G (illi del. m2 et 8. scr. ei, sed eras.) V (m2 eis) iUiş eis B 15 ubertate N\' 18 nec metnnt M 22 ipse C (e ex i m3) 24 nam] nam et N\' 25 luna C (ųf. m3) YM\' 26 tempora Cml tempore Cm3 GPY temp̃ U\' cognouit N\' )
115
dies horas suas complere coeperit, sol debitum sibi agnoscit occasum. est ergo in potestate diei sol et luna in potestate
[*]( B ) noctis, quae temporum uicibus oboedire conpellitur et nunc impletur lumine atque uacuatur. licet plerique hunc locum mystice de Christo et ecclesia uideantur accipere, quod agnouit Christus proprii corporis passionem, qui ait: pater, uenit hora: clarifica filium tuum. ut illo occasu suo omnibus donaret uitam aeternam, qui perpetuae mortis urguebantur occasu, et ecclesia tempora sua habeat, persecutionis uidelicet
[*]( c ) et pacis. nam uidetur sicut luna deficere, sed non deficit. obumbrari potest, deficere non potest, quae aliquorum quidem in persecutionibus discessione minuitur, ut martyrum confessionibus impleatur et effusi pro Christo sanguinis clarificata uictoriis maius deuotionis et fidei suae toto orbe lumen effundat. namque luna luminis scripto habet, non corporis, quando per uices menstruas deponere uidetur suum lumen, ut mutuetur a sole, quod facile puro aere atque perspicuo, quando
[*]( D ) nulla eam obducta nebula caligantem facit, colligi potest. orbis enim integer manet lunae, etsi non similiter totus ut pars eius effulgeat, et qualis uideri solet, cum plenus est luminis, talis est magnitudine, sed per umbram quandam lumine suo uiduatus adparet. et inde cornua eius refulgent, quia corpus eius in orbem diffunditur et uelut deficiente portionis luce insinuatur.
Mouere autem potest quod ait: fiant luminaria ad [*]( EF ) inluminationem super terram, quae discernant inter [*]( 6 Ioh. 17, 1 15 Baa. 124 A (52 BC) 25 Gen. 1, 14 Bas. 124 B (52 D) ) [*]( 2 diei potestate N potestatem ... potestatem G (fort. m2! PB 3 obedire C et (corr. m2) G 4 fort. atque 〈nunc〉 5 agnouerit M, fort. recte 7 ocasu C 8 uitam donaret N\'MS 9 et om. II 11 quia 3VS 12 in om. N\' 15 non in ras. minoris spatii C 17 perspicuo C (i ex e m3) quando C (o in ras.) 18 eam VM eum cet. 22 uiduatus C (u alt. in ras.) 25 fiant M ut fiant cet. 26 discernent C ) [*]( 8* )
116
diem ac noctem, quia et scriptura, ubi lumen fecit, dixerat: separauit deus inter lucem et tenebras. et factus est uesper et factum est mane, dies unus. sed consideremus quia aliud est lumen diei, aliud lumen solis et lunae et lumen stellarum, eo quod sol ipse radiis suis fulgorem diurno lumini uideatur adiungere, quod uel ortus diei potest prodere uel occasus. nam ante solem lucet quidem, sed non refulget dies, quia amplius quoque meridiano sole resplendet. quod ostendit propheta dicens: et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem. non solum enim lumini, sed etiam meridiano lumini sancti
[*]( 66 A ) iustitiam comparauit.